dieta
diēta, ae, f., s. diaeta.
dĭēta, v. diæta.
- 1. = diaeta;
- 2. (Mel.) dagreis.
Dieta,
diei itineratio, unde Dietare, perendinare. Breviloq. : Continet autem
Dieta legalis 20. milliaria Italica ; Dieta vero vulgaris dicitur illa, quæ habetur
secundum consuetudinem regionis. Procopius lib. 1. Vandal. cap. 1 : Μιᾶς δὲ ἡμέρας ὀδὸς ἐς δέκα καὶ διακοσίους διήκει σταδίους, ὅσον Ἀθήνηθεν
Μεγαράδε ἰέναι. Concilium Andegav. ann. 1365. cap. 3 : Sane quia nonnulli
in nostra provincia Dietas diversimode in casibus præmissis nituntur computare,... nos
de communi consilio et assensu hujus Concilii 12. leucas taxamus pro
Dieta vulgari, vel etiam usuali, in diœcesi Turonensi et Andegavensi ; in Britannia vero
et Cenomannia decem leucas taxamus pro Dieta. Bracton. lib. 4. tract. 1. cap.
46. et Fleta lib. 4. cap. 28. § 13 : Omnis rationabilis Dieta constat ex 20.
milliaribus. Ita etiam Gervasius Tilberiensis in Otiis Imperialibus apud
Seldenum in Dissert. ad Fletam pag. 523. ex leg. 1. D. Si quis cautionib. (2, 11.)
Brocardus in Descr. T. S. : A Valania usque ad Antiochiam sunt 4. Dietæ.
Rodericus Tolet. lib. 8. de Reb. Hisp. cap. 1 : Dietis plus fastu regio festinatis,
die præfixa venit Toletum. Alanus in Anticlaudiano lib. 4. cap. 9 :
Illic Saturnus spatium percurrit avaro
Cursu, progressuque gravi, longaque Dieta.
Et lib. 6. cap. 4 :
Tandeni fessa, tremens, admirans virgo Dietam
Explet, etc.
Tantumque ab illa
parte processit, ut nonnisi per decem Dietas distet exercitus ejus ab Audas maxima et
famosa civitate. Vide Apparatum bellicum Caroli VIII. Reg. Fr. in Ital. apud
Marten, Itinerarii 2. pag. 386. Chronicon Trivetti ad annum 1154. Vitam B. Coletæ tom.
1. SS. Martii pag. 590. Laudes Papiæ apud Murator tom. 11. col. 19.Imperator permisit Boemundo 15. Dietas terræ in longitudinem Romaniæ, et
8. in latitudinem. Lib. 2. : Quod si libenter jurasset, ei 15. Dietas
terræ in extensione ab Antiochia daret.CursusEcclesiæ ordinarius, seu officium, quod
quotidiecelebrari solet in Matutinis horis. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 27 :
Hæc
sunt autem tempora, in quibus circumferendus est liber ; quoties Dieta cantatur, ad
singulas sessiones circumferatur. Beletus de Divinis Officiis cap. 21 :
In noctibus istorum Dierum, qui solennes non sunt, psalmi duodecim, quos vulgus
Dietam vocant, cum sex antiphonis canuntur, ac tres lectiones totidemque responsoria
recitantur. Acta Episcopor. Cenoman. pag. 319. Tunc Episcopus : Profer
igitur si hodiernis interfuisti mysteriis. Respondit, Non. Pangamus ergo Domino Deo
hymnos matutinales. Quibus inceptis, Heinricus profitetur, se Dietam ignorare. Episcopus
tamen rolens omnino ejus reserare inscientiam, Dei genitrici solitos Psalmos canere
cœpit. Horum quoque nec versus noverat, nec seriem. Adde Durandum lib. 5. cap.
3. n. 29.feriævel pars ejusdem officii, seu Preces quæ diebus tantum jejunii recitantur. Ordinar. MS. S. Petri Aureæ-val. :
Per octabas hujus festivitatis (S. Joan. Bapt.)
fiunt tres lectiones cum Dieta, et una antiphona super Dietam. Dyée nuncupatur
in Cæremon. MS. eccl. Brioc. : Quant l'on fait la Dyée, c'est assavoir quant l'on
fait la matine sur sepmaine, comme en Caresme ou en l'Avent,... l'on doit faire
prostration, c'est assavoir que l'on doit estre tous à genoulz durant les Preces
et Miserere à toutes les heures.
Et pro qualibet die, qua
læsus propter læsionem illam operari non potuerit, dabit prædicto læso
sex denarios pro qualibet Dieta. Saisimentum Comitatus Tolosæ art. 22. apud
la Failletom. 1. Annal. Tolos. Probat. pag. 16 :
Item recognoverunt quod
dominus Rex habet ex consuetudine in dicta villa de quolibet foco habente par boum duo
jornalia in terminis villæ, salvo victu babulei (bubulci) ad ipsas
Dietas. Chartularium SS. Trinit. Cadom. fol. 83 : Sello filius Unfridi unam
acram in masuagio... facit duas Dietas cooperturæ.Dies 3.seu Tantum terræ, quantum per diem uno aratro coli potest. Charta Elizabethæ de Castellione Comitissæ S. Pauli ann. 1220. apud Duchesnium Histor. Bethun. lib. 3. probat. pag. 110 :
Cum inter Guidonem et Hugonem filios meos ex una
parte, et Matheum de Rollepot Militem et heredes suos ex altera, super duabus carrugiis
cccxx. Dietas quæ Jorneta dicuntur continentibus, et super quadam alia
terra, quæ Baulesche dicitur, verteretur quæstio, etc.Dedi etiam eis... Dietas trium falcatorum in nois meis de
Fatgermont. Reg. 34. bis Chartoph. reg. fol. 91. r°. col. 2 :
xixx Dietas terræ cultæ et xvij. Dietas en ries. Unum
pratum unius Dietæ, in Ch. ann. 1398. ex Lib. sal. eccl. S. Thom. Argent. fol.
109. Vide supra Diale.Brunet. fol. 101 :
Illud quod curie nostre debetur sub nomine salarii vel
Diete.Quod sentiens dictus rex (Hungariæ) relictis
omnibus, accessit cum suis in subsidium dictæ civitatis (Zaræ) ibique
steterunt per multas Dietas, sperantes habere civitatem.Dimisi... unam Dietam straminis et paleæ in granchia illorum.