directaneus
~ei,fortrihte
conventus, dicto a noviciis ‥ ‘gloria Patri’, addant ‘sicut erat in principio’ etc., cum pausa, puncto et modo quo prius ‥, et postea ‘Kyrieleyson’, ‘Christeleyson’, ‘Kyrieleyson’, puncto ~eo, ut est moris
Primitiva Ecclesia ita psallebat, ut modico flexu vocis faceret psallentem
resonare, ita ut pronuntianti vicinior esset quam canenti. Joannes
Sarisberiensis lib. 1. Policratici cap. 6. ubi de Musica : Proinde quidam
venerabilis vir circiter septingentarum monialium pater, hanc Monasteriis suis
præscripsit legem, ut omnia earum cantica totius melicæ pronuntiationis exuant modos, et
ut sola psalmorum et laudum sint significativa pronuntiatione contentæ. Suspecta equidem
fuit sancto viro voluptati cognata mollities, eo quod voluptas parens libidinum
est. Regula S. Aureliani ad Virg. cap. 40 : Ad Lucernarium, Directaneus
parvulus, id est, Regina terræ cantate Deo, etc. Mox : Quotidianis vero
diebus ad Nocturnos inprimis Directaneus dicatur : Miserere mei Deus, etc.
Ibidem : Hymnus vero, Ter hora trina volvitur, ad Lucernarium omni
tempore, et festis et quotidianis diebus inprimis Directaneus. Ita in Regula S.
Benedicti cap. 17. S. Cæsarii Arelat. cap. 31. ejusdem Aureliani ad Monachos cap. ult.
de ordine psallendi, et Magistri cap. 55. Adde Amalarium lib. 4. cap. 48. apud Mabillonium tom. 2. Analector. Kero Monachus in Gloss. :
Recta, Rehete. Amalarius loco citato :
Tertius autem psalmus sine modulatione antiphonæ in Directo dicitur, etc.
Statuta de Sempringham:
Lectiones matutinales de B. Maria legant, et
Lectiones pro defunctis in Directo, non solenniter.Cantant hymnos in laudem Dei compositos, variis metrorum carminumque generibus,
nunc ore uno, nunc alternis, etc. En quam antiquius mos iste, et qualis forma
psallendi a piis hominibus frequentaretur.