directum
Hoc autem contra jus regni fieri
nemo censeat, quandoquidem excellentissimi Imperatores Directa sua, quoties causa
exegerit, leguntur immutasse.
Directaex Præcepto Rodulphi regis, Ordinationes, statuta interpretor, quæ reges, quandocunque res postulabat, immutabant.
Willelmus Dux Apuliæ atque Calabriæ devenit ligius homo Papæ Callisti factus per
Directum contra omnes homines.Faire droit, etc. Marculfus lib. 1. form. 21 :
Jubemus... ut ille vir omnes causas lui, ubicunque prosequi, vel admallare
deberet, ut unicuique pro ipso vel hominibus suis reputatis conditionis Directum faciat,
etc. Charta Caroli Mag. apud Meurissium in Episcopis Metensib. pag. 185 :
Sed in eorum privatas audientias agentes ipsius Ecclesiæ unicuique de reputatis
conditionibus Directum facerent, et ab aliis simulque perciperent veritatem.
Vetus Charta apud Rubeum lib. 5. Hist. Ravennatis : Quia nullam scriptionem inde
habemus, nec ullum Directum inde reperire potuimus. Querimonia Berengarii
Vicecomitis Narbonensis adversus Guiffredum Archiepisc. Narbon. ann. 1056 : Deinde
conjux mea videns eum, rogavit restituere corpora sancta, et idem ipse ad Ecclesiam suam
redire, Directumque nostrum supra modum accipere, neque audire voluit. Infra :
Voluique ei affirmare Directum, et de me et de conjuge mea, et de omnes meos in
judicio sui diœcesi Episcoporum, et Episcopi Arelato per decem millia solidos : qui
renuit.
Si infra quindecim dies damnum in posse
dominorum suorum resarcire noluerint, aut Directum firmare ; deinde
Vicarius accipiat pignora in personis propriis. Appendix ad Formulas Marculfi
form. 26 : Homo aliquis nomine ille, ita factus, apud arma sua super me venit, et
colpus super me misit, et sic mihi Deus Directum dedit, ego ipsa de mea arma percussi,
et talis colpus ei dedi pro quid ipse mortuus est.Exceptis meis hominibus, quos infra quadraginta dies ad Directum tibi
habere potuero. Droitoier, eodem sensu, in Cons. Pet. de Font. cap. 21. art.
32 : Kant plais est d'iretage, ne doit on mie contraindre l'averse partie de
Droitoier u lieu, juske jour souffisant soit mis. Endroitoier, ibid. cap. 15.
art. 26. Stat. ann. 1398. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 98. art. 1 : Les
ferrons et gens dudit mestier se doivent venir Droittoier devant lui
(maistre) de ce que touche ledit mestier.Desistite ab hac intentione,
verbum enim Directum non habemus.Ester à droit.
Pater vel mater
qualicunque modo se habeat filius eorum non teneatur respondere pro illo, aut complere
Directum, nisi in illis casibus, etc.Secundum modum culpæ Directionem faciat per judicium aquæ frigidæ, aut per
exilium, sicut statutum est.Directum, eadem notione, unde nostri
Droitdicunt. Capitula Caroli Mag. tom. 2. Histor. Franc. pag. 186 :
Promitto ego, quod inantea
fidelis sum domino Karolo piissimo Imperatori... sicut per Drictum debet esse homo
domino suo. Eadem formula veteri lingua Francica occurrit apud Nithardum lib. 3.
ann. 842. in Fœdere Ludovicum inter et Carolum Reges : Si cum hom per Dreit son
fradra saluar dist, etc. Adde 2. Capitul. Caroli M. ann. 802. post cap. 33.
Judicatum Caroli C. in Tabul. S. Dionysii ann. 22 : Et plus per Drictum et per
legem, quam coloni, sicut manifestum est, fecissent. Notitia vetus apud Freherum
in Orig. Palat. lib. 1 : Facta est inquisitio de Sueinheim, si per Drictum deberet
attingere ad villam Hurseldomarcam. Alia notitia apud Perardum pag. 35 :
Et per lege et Dricto plus debet esse servus domno Ludovico, quam ingenuus.
Directum.
Recognoscentes quia nullum Directum
habebant de ipsis campis et de ipsis vineis.De omnibus Ecclesiasticis justitiis et
Directis, quæ ad vos pertinent. Alia Ildefonsi Regis Aragon. æræ 1250. in Ecclesiam Vincentii de Valentia, cum
omnibus Directis suis, quæ modo habet, vel habere debet.
Abbas et Conventus dederunt sacristæ 30. lib. censuales cum toto
majori Directo pro votis quæ fiunt ad tumulum, etc.Cum omnibus honoribus,
Derittis, usibus, etc.Omnes et quascumque jnrisdictiones, actiones, jura earum, eorumque exactiones et
Derittus, necnon dictum territorium, etc.Et ultra
hoc debet habere medietatem Dirictus commercii Layacii, et Portellæ, et medietatem
Salinarum.Nos donamus et imitamus ista Ecclesia cum cimiterio, et mansum in qua Ecclesia
est.... cum Dricto nostro a Domino Deo, etc. Rursum occurrit ibidem.Ut per hæc omnia loca liceat intrare et exire... sine ulla
Directura, et terraria, vel anchoragio et absque omni exactione, etc. Alia
Philippi Regis Fr. ann. 1309. ex 2. Regesto ejusdem Regis n. 86. in Tabulario Regio :
Item septem Directuras, Directura qualibet unius sectarii avenæ.
Rex Babyloniæ.... Pisanis donavit Diricturam, quam dare solebant in Babylone et
Alexandria : sicque ibi sunt liberi ; et donavit ipsis Pisanis multas possessiones et
domos per totam terram suam.Prior de Hampis pro bono pacis
assignavit dicto Conventui... campipartem et decimam terræ la Caorsine pro
xxxii. solidis Paris. et septem Decturas et dimidium pro lxviii.
solidis Parisi.Quinguaginta solidos percipiendos annuatim a Presbytero
de Crona, quicunque fuerit, vel ejus nuncio, in censu suo de Crona in festo S. Remigii
de primis denariis, et sexaginta solidos de primis denariis in Dreturis suis de Crona in
crastino Natalis Domini, et de hiis observandis et de faciendo habere dictum redditum ab
hospitibus suis terminis supra dictis. Liber anniversariorum et censuum S.
Germani a Pratis fol. 44. v° : Annivers. Hugonis Abb. de Flaicuria, de quatuor
libris Paris. sitis apud Valentonem super undecim Dreturis et xxii. denariis,
quos ibidem percipimus ad Natale Domini. Ibid. fol. 60. v° : Apud Clamart
percipimus xxxvii. sol. cum viii. denariis minuti census in festo
S. Remigii, cum iv. Dreituris et dimidia recipiendis ad Natale
Domini. Et fol. 75 : Undecim Dreturas, lxi. sestaria avenæ, et
iii. sest. frumenti i. minellum minus et xxii.
capones. Item fol. 101. v° : Cum una Droitura quæ valet anno quolibet
unum sextarium ordei, unum caponem et unam frassam. Denique fol. 200 : Et
vaut la Doiture ung septier d'avene, et ung minot de froment, et deux chapons seurennez.
Dreturaet
Droiturein hoc anniversariorum libro : ubi observare est
Dreturasomnes in speciebus semper, nunquam in pecunia fuisse exsolutas. Similiter in Charta Tabularii Portus Regii ann. 1263 :
Valet Droitura integra unum sextarium avenæ, unum minotum frumenti ad
mensuram Castrifortis et duos capones. Complement de Droiture, in Litteris ann.
1356. apud D. Secousse, tom. 3. Ordinat. pag. 106.
Salvo jure, Drettura et usatico Communis Massiliæ, in Charta ann. 1233. ex
Archivo Commenderiæ Arelat.Omne jus
omnemque actionem, partem, Dreyturam, requisitionem et reclamationem, quod et quas
dictus Dom. Guillelmus habet, etc. Charta anni 1357. apud Baluzium Hist. Arvern.
tom. 2. pag. 362 : Quidquid juris, actionis, possessionis, proprietatis, Dreyturæ,
deversi, etc.Et si non
habuero alium infantem, dono tibi totas meas Dricturas, ubicumque illas habeam et habere
debeam. Charta ann. 1232. in Magno Pastorali Eccles. Paris. :
Recognoverunt, se vendidisse.... tria sextaria avenæ, et unam Drecturam, et
dimidiam Dreturam, et quartam partem cujusdam Dreituræ, quæ omnia sita sunt in parochia,
etc.Nullum interdictum faciemus vel
fieri faciemus,..... et nullam aliam Dircituram seu teloneum, etc. Sed forte
leg. Dricturam.
Item
intendit probare quod homines, qui piscantur in stagno de Melgorio,... dant Direchuram
seu pulmentum certum omnium piscium et avium captarum in dicto stagno. Infra :
Drechura.Quinque solidos annui census, cum dimidia Droitura valente 4. sol. et 3. den. in
censiva. Necrolog. Eccl. Paris. 7. Kal. Febr. : Item 3. Droituras, et
quartam partem unius Droituræ debitas in Nativitate Domini quoque anno. 3. Kal.
Aug : Dedit 50. sol. in villa de Areinvilla, videlicet in 2. sextariis tam bladi,
quam avenæ unam Droituram cum dimidia et octava parte unius.
Cil s'en ala sans sa Droiture
Pour le loier dont cil prist cure.
Concedo vobis Castrum et villa... cum suis terminibus et Directaticis, eremis et
populatis, et montibus, etc. Alia Alfonsi I. Regis Aragon. pag. 789 : Et
mittas illos clericos, poterosamente in illos alhobzes, et in totos illos Directaticos
quos habuerunt in tempus de Moros ad unamquamque Ecclesiam, quæ sit in illos Castellos,
etc.Facio cartam
donationis Deo et Monasterio S. Joannis Ecclesiæ S. Roberti de Casa Dei, de Ecclesiis S.
Petri de Cordioles cum omnibus Directiciis suis. Ibid. legitur, Monasterium
S. Martini cum suis Directuris.Vendo vobis omnes
voces et Dretaticos, possessiones, etc. Similia leguntur in altera ejusdem ann.
Charta ibid. col. 1154 : Advenerunt ergo mihi prædicta omnia per vocem et
Dretaticum vel hereditatem jam dicti patris mei, in Charta ann. 1070. ibid. col.
1160.Bruniam bonam pro
12. sol tribuat, helmum cum Directo pro 6. sol. tribuat. Quid hoc loco
Directumsonet, non facile est divinare, nisi sit apex galeæ, qui sursum ac in
Directumerigitur.