drench
Drenchsumuntur pro hominibus domino feudali obnoxiis, seu certa vassallorum specie, tit.
Cestresc.
Hujus manerii aliam terram 15. homines,
quos Drenches vocabant,
pro 15. maneriis tenebant. Alibi :
Ad ipsum manerium pertinebant 34. Drench, et
totidem maneria habebant. Ex quibus infert Spelmannus, ejusmodi Drenchesvassallos fuisse haud omnino infimæ sortis, ut qui maneria singuli possiderent : additque, in veteri Charta
Drengosappellari, hosque dici tenuisse terras suas
per servitium Drengagii. De eorum origine ita Schedula ab illo laudata de familia Sharneburnorum in agro Norfolciensi :
Eduinus (de Sharneburne) et
quidam alii, qui ejecti fuerunt (e terris suis) abierunt ad Conquestorem,
et dixerunt ei, quod nunquam ante conquestum, nec in conquestu suo, nec post, fuerunt
contra ipsum Regem in consilio et auxilio, sed tenuerunt se in pace : et hoc parati sunt
probare, quomodo ipse Rex vellet ordinare. Per quod idem Rex fecit inquiri per totam
Angliam si ita fuit, quod quidem probatum fuit. Propter quod idem Rex præcepit, ut omnes
illi, qui sic tenuerunt se in pace in forma prædicta, quod ipsi rehaberent omnes terras
et dominationes suas, adeo integre et in pace, ut unquam habuerunt, vel tenuerunt ante
conquestum suum : et quod ipsi in posterum vocarentur Drenges. Ex quibus, inquit
Spelmannus, notandum est, eos omnes eorumve antecessores, qui e Drengorum classe erant,
vel per Drengagiumtenuere, sua incoluisse patrimonia, quæ possidebant ante adventum Normannorum.
Drengr, Comes, satelles, proprie Vir fortis. Vide Ihre Gloss. Suio-Gothic. tom. 1. col. 349. et infra Drungus.
Quia vero non erant adhuc
tempore Regis Willelmi Milites in Anglia, sed Threnges, præcepit Rex, ut de eis Milites
fierent ad terram defendendam. Fecit autem Lanfrancus Threngos suos Milites, Monachi
vero non fecerunt, sed de portione sua ducentas libratas terræ dederunt Archiepiscopo,
ut per Milites suos terras eorum defenderet, et omnia negotia eorum apud Curiam Romanam
suis expensis expediret ; unde adhuc in tota terra Monachorum nullus Miles est, sed in
terra Archiepiscopi, etc.
Dienismannus. Vide supra in hac voce.
Sciatis me dedisse et
concessisse Hildredo .... terram quæ fuit Gamel, filii Bern, et terram illam, quæ fuit
Glassam filii Brictrici, Drengnorum meorum, etc.Henricus de
Fenwyke tenuit villas de Fenwyke, etc... in Drengagio, et postea convenerunt inter se,
et dictus Otnelle remisit servicium Drengagii, etc. Ibid. rot. 14 :
Drengagium est certum servicium et non servicium militare.