Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

eficare

EFICARE
, Judicium ann. 862. inter Instrum. tom. 1. novæ Hist. Occitanæ col. 116 : Tunc decrevimus judicium per Gothorum legem, et ordinavimus Randrico misso nostro, ut super ipsas res venire faciat, et de furtibus Petrone Eficat, et partibus Richimiro mandatario Richimiro Abbate jure revestire faciat. Suspicor legendum Efforciat ; eadem enim videtur notio. Hic agitur de Petrone, qui rem Abbatis Richimiri propriam vendiderat. Juxta Legem Wisigothorum in prædicto Judicio laudatam lib. 5. tit. 4. § 8 : Qui alienam rem vendere vel donare præsumpsit, Duplam se domino cogatur exsolvere. Ad hanc legem, ut puto, referuntur hæc verba : De furtibus Petrone Eficat, hoc est, si recte interpretor, efforciat, seu mulctet Petrone, quod rem suam vendere præsumpserit. Furtibus pro furtis hic esse existimo. Vide Efforciare et Furtus. potius Eficere ; f. pro Efficere : adeo ut sensus sit, de furtis Petrone inquirat vel efficiat, etc. f. de foribus Petrone ejiciat.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list