efricum
e ogni tagliamento di terreno, Incisio agri, fossæ species, qua agri separantur, et distinguntur. Consuet. Neapolit. Mss. :
Si duorum terræ sunt confines, quarum una est eminentiori
loco, alia inferiori, sive in loco depresso,... nisi ostendatur sive distinguatur una
terra ab alia per terminos finales, vel per instrumenta publica, per quos dicatur et
declaratur esse ejus, qui inferiorem terram, sive terram, quæ est in loco depresso,
habet, ut quod servatur in ripa, idem in eo, quod secundum vulgarem usum loquendi
Neapolis Efricum dicitur, haberis (f. habebit) , terram inferiorem, sive in
loco depresso, potest prope ripam sive Efricum cum bobus junctis arare terram suam, et
in tantum quantum potest, cum ipsis bobus junctis arando terram suam, poterit
appropinquare ad ripam et Efricum.