elitigare
litemet controversiam ponere, ita ut qui
Elitigato ordinepossidet, pleno jure et absque ullius reclamatione possidere dicatur. Quæ quidem vox postmodum depravata et immutata : quippe pro
Elitigare, Elidicare, et pro
Elitigatus, Elidegatuset
Elidiatus, Elidictus, occurrunt non semel. Charta Caroli M. pro Monasterio S. Dionysii :
Sed sicut ipsum mercatum cum omnibus teloneis legaliter evindicaverunt,
et actores ipsius Monasterii..... ipsum teloneum ad integrum Elidicaverunt, ita.....
firmum atque concessum omni tempore habeant. Alia Pipini Majoris
domus pro eodem Monasterio : Ut sicut constat, quod ipsas res per legem et
justitiam in Palatio nostro evindicaverunt, vel reciperunt,... habeant evindicatas,
atque Elidegatas. Charta Theodorici Regis Fr. pro eod. Monast. : Ad
integrum omnia et ex omnibus, inspecta eorum instrumenta, omni tempore habeant
vindegata, atque Elediata. Placitum Chlodovæi III. Regis, apud virum doctissimum
Joan. Mabill. tom. 4. Actor. SS. Ordin. S. Bened. pag. 619 : Ita ut præsentaliter
ipso locello prædictus Chrotcharius ad partes ipsius Ingrammo omni tempore habuit
evendecatum atque Elidictum. Placitum aliud pag. seq. : Habeant
evindecatum atque Ajudicatum. Placitum Caroli C. ann. 22. in Tabul. S. Dionysii
Ch. 38 : Ut memoratum Deodato monachum una cum Antreneo Majorem partibus S. Dionysi
talem notitiam recipere jussimus, per quem supradictis servis ad ipsum servitium inantea
teneant atque Elidicant, et sit inter eos postmodum ex hac re soluta et definita atque
inconvulsa causa. Elidigutus, in alio Placito Chilperici ibid. pag. 622. Formula
vetus apud Bignon. cap. 7 : Propterea jubemus... ut ipsam terram ipse Abbas habeat,
atque Elidiata sit postmodum ex hac re, omnique tempore subita causatio. Formulæ
Lindenbrogianæ for. 52 : Quieto ordine vel Elidiato valeas possidere. Form.
30 : Sine ullius judicis consignatione pars monasterio nostro, Elidiato ordine
præsentaliter revocare facias dominium. Form. 167 : Habeat evendicatum
vel Elidiatum. Adde Præceptum evindicatorium Caroli M. in Chron. Laurishamensi
pag. 59. ex his emendanda, ni fallor, Charta Hispanica æræ 1016. apud Antonium Et si aliquis homo
venerit, qui contra eos voce judicio suscitaverit, aut aliqua calumnia petierit, nullus
firmet super eos ; sed illos dent duodecim homines, et Delindent se de quocumque judicio
illis petierint. Ubi videtur legendum Elidicent.
Jubemus, ut ab hac die ipsa silva de jam dictis partibus nostris, una vena de
ipsa fontana, habere debeant evindicata atque Eligidicata tam nostris quam futuris
temporibus.Ducis ministri, qui in mega judicis sunt...
ante Comitem et judicem, minores vero, ante judicem Delitigentur.