emunis
Emunis et Immunis dicitur, qui liber est a muneribus.Emunemreddere, facere. Gloss. Lat. Gr. :
Petiit ipse Abbas... ut per confirmationem nostram vel
deliberationem nostram tale Emunire deberemus præceptum.Qualiter prædictus locus S. Stephani a Duce Alberto fundatus erat, et per
constitutionem Chylderici Regis Emunitatus, etc.
Emunidatus, ap. Hergott. pag. 34. Cod. Prob. Geneal. Habsburg.
Libertas concessa Ecclesiis, vel Ecclesiasticis personis, et rebus aliis ad eas
spectantibus : et dicitur ab Extra et Munia, i. officia vel onera, a quibus Ecclesiæ
sunt immunes. Generatim est quodvis privilegium, a Principe concessum, vi cujus,
viri, Ecclesiæ, ac prædia sub ejus protectione esse intelliguntur. Liceat ipso Abbate Daumero et successores ejus... sub omni Emunitate vel
tuitionis nostræ sermone valeant tenere atque possidere, etc.Eorum, qui nobiscum vadunt beneficia et villæ sub Emunitate maneant.
Capitula ad Legem Salicam cap. 2 : Si quis in Emunitate damnum fecerit.
Synodus Vernensis ann. 755. cap. 19 : Ut omnes Emunitates per universas Ecclesias
conservatæ sint. Adde Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 13. Emunitatumformula extat apud
immunitatisjus erat.
Primum quidem quemdam locum prope Alesinam
pantano circumdatam versus Septentrionem, in quo Ecclesia B. Clementis quondam fuerat,
nunc autem obruta funditus cernitur, cum Emunitate undique quinquaginta passuum eidem
Monasterio ad ædificandum habere jugiter concedimus.Ædificium Curiæ quæ Præpositi vocatur, construxit.
Ambitum Emunitatis claustri muro amplexus est, etc. Charta Chlotarii Regis, pro
fundatione Monasterii Wissemburgensis (fictitia) ibid. pag. 272 : Reliqua vero
familia legitimo loco et tempore ter in anno pro justitia facienda ad placitum advocati
debet convenire, et in provicium (proficuum) advocati, si præsens est,
singuli singulos denarios solvere, exceptis his, qui sunt in Emunitate.
Gobelinus Persona in Cosmodromio ætate 6. cap. 69 : Quendam laicum debitorem suum
ab Emunitate monasterii..... vi abstraxit.
Dextrorum præsertim, etc.
Sed ipsum omnibus diebus vitæ tuæ aut
hæredis tui Emuniter debeatis possidere, vel quidquid exinde facere volueritis liberam
habeatis potestatem.Et quicunque contra hoc nostræ immunitatis
præceptum aliquid contradicere vel violare præsumpserit, sciat se sicut et alias res
Emunitorias compositurum et emendaturum.