episcopa
Episcopum
Episcopam non habentem nulla sequatur turba mulierum. Vide Baron. ann. 34. n.
289. Sic Episcopissa, uxor, concubina Episcopi. Acta Episcoporum Cenomanensium
Quadam enim die cum ægrotare cœpisset, placuit, ut sanguinem minueret : qui dum
esset flebotomatus, nocte insecuta dormivit cum
Episcopissa, etc.
Episcopasconjectant Macri fratres ex quodam Ecclesiæ S. Praxedis lapide, ubi de reliquiis a S. Paschali Papa eo translatis fit mentio. Sic ibi :
Quocirca et in
ipso ingressu Basilicæ manu dextra, ubi utique benignissimæ genitricis, scilicet
dominæ Theodoræ Episcopæ, corpus quiescit. Erat, inquiunt, Theodora ejusdem
Papæ mater, forsan Abbatissa, quæ etiam Antista dicebatur ; nam sicut Episcopus et
Antistes synonyma sunt, sic Episcopa et Antista.