estema
Si homo infantionis occideret hominem infantionis,
talem homicidam potest Dominus ejus occidere in captione, fame, siti, aut frigore, non
faciendo de illo aliquam justitiam vel Estemam. Quod si justitia corporalis habeat fieri
de eo, tradatur Bajulo Regis, quia omnes justitiæ, aut Estemæ corporales spectant ad
dominum Regem. Observantiæ Regni Arag. lib. 9. tit. de Salva infantionum, § 10 :
In causis vero criminalibus, et ubi debet fieri Extema corporis aut membri,
recurrendum est ad Dominum Regem, etc.
Stemma. Eadem, qua Papias, notione Plinius dixisse videtur lib. 35. cap. 2 :