esterlingus
Esterlingus, seu
Sterlingus: primo pro monetario pondere, deinde pro qualitate monetæ, tertio denique pro quapiam monetæ specie.
Imprimis Sterlingus debet ponderare 32. grana boni et rotundi frumenti.
Eadem habentur in Assisa de Pond. et mens. Roberti III. in illius Statuto cap. 22. § 6.
sed additur secus ea tempestate esse, propter minorationem monetæ. Statuta Edw. I :
Denarius Angliæ, qui vocatur Sterlingus, rotundus sine tonsura,
ponderabit 32. grana frumenti in medio spicæ, et 20. Denarii faciunt unciam, et 12.
unciæ faciunt libram. Adde Fletam lib. 2. cap. 12. § 1. et Foros Morlanenses
art. 18. Hocsemius in Adolfo a Marka Episc. Leod. cap. 18. ait, in provincia
Coloniensi unciam 20. Sterlingos ponderare, sterlingum 36. vel circiter hordei grossi
grana, sive speltæ, 8. vero uncias marcam adæquare. In Regesto
Pater, in Camera Computor. Paris. fol. 204. dicitur
Esterlingusappendere 4. obolos Turon. :
Chascun Estellin doit pezer 3.
oboles Tournois. Solidus vero ponderalis appendebat 12. obolos. Vide in Marca.Estellinpro unciæ parte minutiori, etiam ubi non fit sermo de re monetaria, pluries accipitur, in Edicto Johannis Franc. Regis ann. 1350. apud
de Laurieretom. 2. Ordinat. Reg. pag. 352. n. 13 :
Bled couste trente-huit
sols le septier. La paste du pain d'un denier de Chailly pese cinq onces et demie ; et
le pain cuit quatre onces treize Estellins. Occurrit eodem num. ut et seqq.
passim. Vide Estrelingus.50. millia librarum denariorum Viennensium,
quorum quilibet denarius valet. 3. obolos Esterlingorum. Statuta Davidis II.
Regis Scotiæ cap. 37 : Moneta nostra, videlicet Sterlingi, non deferatur extra
regnum per mercatores regni. Joan. Sarisber. Ep. 31 : Centum marchas
Sterlingorum... tradidit. Jo. Bromptonus : Promisit se daturum Regi
Franciæ 4000. millia Sterlingorum pro expensis suis. Matth. Paris ann. 1235.
pag. 104 : Marcas bonorum et legalium Esterlingorum, 13. solidis et 4. Esterlingis
pro marca qualibet computatis. Lambertus Ardensis pag. 256 : Pecuniam
denariorum Esterlingorum... ei distribuit. Charta Henrici III. Reg. Angl. ann.
1261. apud Prynneum in Libertatib. Angl. tom. 2. pag. 981 : In centum marcis
bonorum, novorum, et legalium Sterlingorum, tresdecim solid. et 4. Sterling. pro
qualibet marca computatis, etc. Eadem fere habentur pag. 1035. MS. :
Et trois cens mars de Deniers Esterlins.
Més je ne suie mie venus
En cest païs ô tans escus,
Pour ses Estellins recevoir,
Més pour la terre toute avoir.
Statuta MSS. Aurificum Parisiensium : Nul Orfevre ne peut ouvrer à Paris
d'argent, que il ne soit aussi bons, comme Esterlins, ou meilleurs.denarium Sterlingumvocabant. Matth. Paris. ann. 1247 :
Præcepit Dominus Rex... ut quicumque deinde Esterlingus in regno suo pondere non
legalis inveniretur, statim funderetur. Infra : Eodem tempore moneta
Esterlingorum, propter sui materiam desiderabilem... cœpit deteriorari et corrumpi per
illos falsarios monetarum, quos Tonsores appellamus, adeo ut vix interiori circulo nummi
parcendo, limbum literatum totaliter asportarent. Ordinatio Philippi Regis
Franc. et Henr. II. Reg. Angl. pro subsidio Terræ Sanctæ ann. 1184 : In terra Regis
Angliæ cismarina 2. den. Andegavensis monetæ, et in Anglia unus Sterlingus
persolvetur. In Tabulario S. Bertini ann. 1230 : Sub pœna mille marcharum
Sterlingorum majoris ponderis. In veteribus Tabulis Cameræ Comput. Paris. legi
S. Ludovicum statuto ann. 1265. vetasse ne Esterlingialtiori pretio quam 4. Turonensium caperentur, idque ad 15. mensis Augusti, eoque elapso illorum penitus usum interdixisse. De sterlingorum Anglicorum
recti ponderisin Francia valore, idem statuitur Statuto Philippi Pulcri ann. 1289. mens. Aug.
Esterlingi, seu
Estellins(Gallica sunt hæc duo Statuta) quatuor Turonensibus pariter æstimantur. Currebant autem in Galliis nostris
Tenetur integre sine difficultate persolvere in proximis nundinis S. Johannis
Trecensis apud Trecas... triginta marcas bonorum novorum et legalium Sterlingorum,
scilicet, xiij. solidis et quatuor Sterlingis pro marca qualibet computandis.
Idem pretium Sterlingiassignatur in Ch. ann. 1232. apud Cencium inter Cens. eccl. Rom. Alia ann. 1324. in Reg. C. Chartoph. reg. ch. 28 :
Estellins
chacun baillié pour cinq petiz deniers, gros Tournois d'argent à un O chacun pour quinze
deniers. Liber nig. S. Petri Abbavil. scriptus ann. 1487. fol. 53. r° :
Lesquelz vingtz sols d'Estrelins sont estimez chacun an à six escus, qui vallent
vij. livres, iiij. sols. Vide infra Stellingus.Starling, quæ
Sturnumsonat, deducit, et dictum vult quod in nummis Eduardi Confessoris deprehenderit quatuor aves effictas ad Crucis ibi depictæ latera. Sed an Sturni sint, vel Columbæ, vix quispiam pro certo affirmarit. Deinde in cæteris Regum Anglo-Saxonum nummis nullam prorsus reperire est dilineatam avem.
Sterlingumdictum existimare, a castro
Starlin, et
Striveling, nuncupato. Verum
starro. Ita vero apocham, seu
adquietantiam, vocabant Judæi Anglici, ita ut probati nummi sic appellati sint, quod scilicet tam boni purique essent, ut eos non recusarent vel ipsi Judæi : vel a voce Anglica Starre, id est, stella, quod plerique veterum Anglicorum nummorum stella insigniti sint. Nam et
Starlingus, perinde ac
Sterlingusscribi annotavit Spelmannus.
legalessint, seu regulares. Unde vulgo probata moneta,
bona et legalis, dicitur :
Esterlingosappellamus,
Esterlingosnummos nuncupatos : seu, ut in iisdem Annalibus habetur, quod ii in Angliam aliquando venientes artem purgandi argenti et feriendi intulerint : vel (quod mihi videtur probabilius) quia Normanni nostri, ut primum in Angliam sedem fixerunt, Willelmo Notho duce, veteres regionis incolas, origine Saxonicos, nulla alia denominatione donarent, quam ea quæ apud Francos in usu passim habetur,
Esterlingorumnempe, qua appellatione ii Germaniæ populi, qui in Daniæ confiniis habitabant, vulgo innotescebant. Unde cum Anglo-Saxonicorum Regum monetam denotare vellent, quæ probatior erat quam Francica et Normannica,
monetam Esterlingorum, id est, Regum Saxonum dicebant, eam scilicet quæ ante Normannorum in Angliam ingressum in commerciis obtinebat. Paulo aliter Cambdenus, scribens Esterlingos a Joanne Rege in Angliam primum evocatos ad argentum in suam puritatem redigendum. Utcumque se res habeat, constat ante Normannos Anglicos vix in quopiam diplomate aut scriptore vocem
Sterlingorumusurpatam reperiri. Primus enim, ni fallor, Ordericus Vitalis eam extulit, vocabulo parum immutato, jam ab ann. 1066. nam
libras Sterilensiumvel
Sterilensis monetæ, vocat non uno loco, pag. 495. 523. 544. 580. 602. 768. 786. 788. quæ aliis
Sterlingorumdicuntur. Sed et observandum pag. 495. Anglicam monetam a
Sterilensivideri distinguere, dum ait Mainerio Abbati 44.
libras Angliæ monetæMonasterio S. Ebrulfi erogatas a Lanfranco Archiep. Cantuar. et a Rogerio
de Sappo 40. libras Sterilensiumeidem missas Abbati : ubi Anglica moneta pro
usuali, Sterilensis vero pro probata sumitur.
Osterlingorum, seu
Esterlingorumappellatione Scriptoribns nostris innotuisse, probant plus satis Annales Francorum veteres, qui ita dictos observant quod ad austrum, seu ad Orientem habitarent, aliorum Saxonum respectu, qui ad Septentrionem et ad Occidentem vergebant.
in Orientales populos,
Angarios, atque Westualos, Saxones fuisse divisos. Quod etiam ante Witikindum
agnoverat Poeta Saxonicus lib. 1. de Gestis Caroli M. ann. 772. vers. 24 :
Quot pagos, tot pene Duces, velut unius artus
Corporis in diversa forent hinc inde revulsi,
Sed generalis habet populos divisio ternos,
Insignita quibus Saxonia floruit olim.
Nomina nunc remanent, virtus antiqua recessit.
Denique Westfalos vocitant in parte manentes
Occidua, quorum non longe terminus amne
A Rheno distat. Regionem solis ad ortum
Inhabitant Osterlingi, quos nomine quidam
Ostvalos alio vocitant, confinia quorum
Infestant conjuncta suis gens perfida Sclavi.
Inter prædictos media regione morantur
Angarii, populus Saxonum tertius, horum
Patria Francorum terris sociatur ab Austro,
Oceanoque eadem conjungitur ex Aquilone.
Inde movens Carolus regiones venit ad illas,
Quos Osterlingi retinent, seditque locatis
Ad fluvium castris, qui nunc Ovacra vocatur.
Ex quibus abunde patet Osterlingos eosdem esse qui alias in Annalib. Francor. et
in Vita Caroli M. ann. 775. Austrelindivocantur, ubi perperam libri omnes editi,
Austreleudi, præferunt.
Osterliudi.
Pippinus
successibus prosperis Orientalium Francorum, quos illi propria lingua Osterlindo vocant,
suscepit principatum. Nam pro Francorumrestituendum censuerim,
Saxonum, et pro
Osterlindo, facili emendatione,
Osterlinds.
Osterlingosnempe,
Angariosseu
Angrarios, et
Westfalos. Postremorum manet etiam appellatio in Westfaliæ provincia, Rheno finitima.
Saxonibus,
qui Stellinga appellantur, quorum multiplicior numerus in ea gente habetur. Ubi
obiter observandum jam inde non modo Osterlingorumnomen in
Sterlingorumappellationem contrahi cœpisse, sed et littera
r, in
l, mutata,
Stellingos, vocatos, uti vocem hanc in re monetaria extulisse Francos posterioris ævi constat.
Et volui et concessi eisdem (Monetariis,) quod ipsi pro
mercede operariorum (f. operarum) eorum habeant et
percipere valeant de xvi. marchis et xl. Stellingis
lx. solidos et iv. denarios ad marcham de civitate
Trecensem.Guiart. ann. 1204 :
Qui
coustassent tant d'Estellin.