executare
Ita quod illud, quod nos nomen...
publicaremus, vel alias pro Exsequutione capitulorum inter dicta parlamenta
concordatorum faceremus, aut Executaremus quovis modo, haberetur pro facto constanti,
valido atque firmo. Constitutiones Ludovici de Canossa Episc.
Bajoc. ann. 1518 : Et mandata nostra absque mora exequantur et exequi procurent,
atque Officiariis nostris reportent Executata et relatata, sub pœna pecuniaria et emenda
arbitraria. Testamentum Audæ de Lasserano Dominæ de Bonluco ann. 1351 :
Item dicta Domina testatrix, et suum supradictum testamentum Executari valde
possit, ordinavit, etc. Litteræ Executatæ,in Decreto Curiæ Paris. ann. 1446. ex Chartulario Æduensi.
Executare promissum, apud Baluzium tom. 7. Miscell. pag. 100.
Qui servientes habeant et habebunt de cetero plenariam potestatem
Executandi, levandi, arrestandi, pignorandi et capiendi omnia bona,
etc.Quamvis etiam fuerit allegatum primo principalem debitorem fore
conveniendum, et bona sua Executare, etc.Fuit appunctatum et deliberatum quod domum factum per regem...
super hæreditagiis deffuncti magistri Johannis de Rouvres... propter ejus demerita
Executati, expeditur ;... et ita de cetero pro aliis quibus similiter donum fiet per
regem super bonis et hereditagiis illorum, qui propter eorum demerita per justitiam
Executabuntur.