faderfium
Dosexponitur. Lex Longob. lib. 1. tit. 9. § 12.
Et si filios de
ipsa muliere habuerit legitimos, habeant filii morgingap, et Faderphium suæ
matris. Lib. 2. tit. 14. § 15. Tunc illa vidua, quæ in domo patris aut
fratris regressa est, habeat sibi morgengab et methium ; de Faderfio autem, id est, de
alio dono, quantum pater aut frater dederit ei, quando ad maritum ambulaverit, mittat in
confusum cum aliis sororibus. Edit. Boeriana habet Phaldefium. Phaderfium, lib. 2. tit. 1. § 4.
Habeat ipsa mulier morgengab, et quod de
parentibus ejus adduxerit, id est, Phaderfium. Sunt igitur Faderfia, dona, quæ pater filiæ, quam nuptui dat, in dotem concedit. Vox deducta a Saxonico fæder, aut Germanico,
Fader, i. pater, et Erf, hæreditas, quasi dicas,
paterna hæreditas. Vide Sibrandum a Sicama ad Leg. Frision. tit. 15.
Fio, feoh, est Pecus, pecunia. Gloss. Longob. in cod. Vatic.
fardefio, in cod. Cavens.
farderfido, i. e.
quod adduxit de parentibus.