faicia
Recognoscimus
vobis... totum honorem infra scriptum, videlicet quandam Faiciam, quæ vocatur Faicia
dels Codalizes, quæ est in fischa D. Episcopi Uticensis, in parochia S. Laurentii,... et
aliam Faiciam, quæ est in eadem fischa, etc.
Crescanus de Biens Judæus civis Massil. vendidit Johanni de Vapingo civi
Massil. unam Faiciam orti. Faisce eadem notione etiamnum dicunt Massilienses
quamdam terræ ligulam ; alii Provinciales Faisso de terre.
Item ab
hæredibus Guillelmi Boc ignobili, qui ab ignobili acquisiverat Faissiam juxta terram
mansi de Boisso pretio 30. libr. Turon. debilis monetæ, etc. Infra : De
alia vero medietate dicti mansi et Faissiarum, quam per permutationem... acquisiverunt,
etc. Rursum : Quia dictum mansum de Quezaguet cum duabus suis Faissis et
juribus universis... acquisivit, etc. Idem videtur quod Fazenda. Vide in hac voce, et
Factus.
Item apud
Ursellum tres Faisas, et tria nemora, etc.
In alio loco
medietatem de una Faisa, etc.Faixa devensi.
Sicut descendit Faxia de monte in
vallem.fasciæ, vel quod in longum protendatur. Formul. MSS. ex Cod. reg. 7657. fol. 47. r°. :
Præscriptam autem Fayssiam vineæ, superius in dotem et dotis nomine Alaetæ
constitutam et assignatam, cum omnibus juribus et pertinentiis suis promisit.
Charta pro eccl. Laudun. ann. 1374. in Reg. 105. Chartoph. reg. ch. 442 : Item tres
Faissas seu petias de curtillo seu virgulto, circa tres virgas terræ continentes. Terra
seu Fayssia, in Recogn. burgi S. Andeoli. Faissete, eodem sensu, in Charta ann. 1328. ex Reg. 65. ch. 209 :
Une faissete, qui fu Robin le Grant, qui
tient vint et cinq vergues. Terre en fache cultæ opponitur, in Charta præpositi
Castelli in Bria ann. 1323. ex Reg. 62. ch. 109 : Le Champart de trois cent arpenz
ou environ de terre, partie en Fache, et partie coulturée.Dmitto tibi Raymundo... tertiam partem de manso Guigon. quod est in
villa de Vallesias, præter unam Faxam de terra, quæ est ante portam Jo. Revelli.
Ubi Faxa, videtur esse
facies, nos diceremus,
Fascia, ita erit terræ ligula.
Dono eis mansum unum cum ipsa
curte et orto, et Faxam unam de terra et dimidium campum, etc. Faxas supra
condaminam, in Chartulario Aptensi fol. 72. v°.Allodium vallis Aradi cum ipsa
Foxa, quæ fuit Richellis Comitissæ.