faidire
Faidam, seu inimicitiam excitare. Charta ann. 1181. apud Catell. lib. 2. de Comitib. Tolos. pag. 214 :
Si aliquis homo vel femina de Tolosa Faidiat, ut
guerram faceret Comiti, etc.
Homines monasterii cum non
essent de aliquo maleficio convicti, vel confessi, Faidivit.... et tam Faiditorum quam
interfectorum bona contra justitiam occupavit. Vide Faidire
2.Mouskesin Phil. Augusto :
Quar li Poitevin li aidoient,
Et le Roy Jean moult Faidoient.
Vide Jacobum Pergaminum in Ferire.Cum D. de Limoso peteret
Faidimenta et Altam justitiam in terra a D. Rege sibi data in Albigesio, etc.
Charta S. Ludovici Reg. ann. 1264. apud Sammarthanos in Episcopis Albiensib. : Et
intelligitur de Faidimentis illorum Faiditorum, qui fuerunt, vel erunt Faiditi a
civitate Albiensi.
Pro qua (alberga decem militum) monasterium præstat nobis viginti
solidos Turonenses annuatim, heresibus insuper et Fardimentis (l.
faidimentis) quæ inibi sicut in aliis villis monasteriorum terræ
illius habemus, salvis quoque, etc. Transactio inter Abbatem et Monachos
Crassenses ann. 1351. ex libro viridi fol. 53 : Possidet medietatem castri de
Rivo-grandi et redituum ejusdem cum medietate jurisdictionis altæ et bassæ et cum
incursu hæresis Et Faidimentorum.Item de
rebus faiditorum, qui contra nos vel contra fidem.... se Faidiaverunt, et qui de cætero
contra nos vel contra fidem se Faidiabunt, fuit inter nos et eumdem episcopum ordinatum,
quod nos prædictorum res faiditorum accipere poterimus. Vide in Faida.