famuli
Famulatus nexibus liberare, in leg. 3. Cod. Th. de
liberali causa. (4, 8.) Hominibus quoque Famulatum ejusdem monasterii facientibus,
etc.Statuimus quod
quandocumque contigerit, quod Priores forenses seu Monachi devotione conpuncti voluerint
aliquociens preter honus Monasterii in dicto Monasterio Deo impendere Famulatura
(sic) , etc. Sed forte legendum Famulatum.
Mortalem summum fortuna repente
Reddidit ut summo regne Famul optimus est.
Valetus, Scutifer, nostris
Nos Herbertus de
Putten, Famulus, etc. Diploma Magni Ducis Brunswicensis ann. 1357. sic
clauditur : Testes hujus rei sunt Geverhardus et Burchardus de Werberge, Nobiles :
Lippoldus de Vreden et Balduinus de Dalem, Milites : Henricus de Veltheim, et Burchardus
de Asseburg, Famuli. Quo loco Famulusidem est, qui
Ministerialis, Germanicis Scriptoribus. Fabricius in Chronico Misnensi :
Illo tempore non amplior
nobilium virorum titulus fuit, quam ut strenui Famuli nominarentur, quod literis probari
potest, Equites vero aurati, ut dicerentur Milites. Terra trium Famulorum,
habetur in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 969. sed nescio, an legendum familiarum. Vide Familia,
et Valeti.
Schildknechte.
de Genasche, ann. 1265 :
Et septima pars illius mestivæ est Famulorum feodalium. Infra : De
isto autem gagio habebunt 5. solid. et Famuli feodales 2. solid.Ita tamen quod Archidiaconus et Archipresbyter ecclesiasticam
justitiam, cum opportunum fuerit, super parrochianos exerceant, præter ministeriales,
scilicet villicum, decanum, scabinionem, et Famulos ecclesiæ feodatos et præbendarios
quotidiana ab ecclesia sumentes stipendia.Theobaldus de Faverilles tenet in
famulatu medietatem præposituræ ; unde est Famulus ligius.Serviens, apparitor. Libert. Pontis-Urs. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 641. art. 35. et 36 :
Famulus regis, qui edicit vinum in vendicionem, de unaquaque
edicione, unum nummum, etc. Famulus regis duodecim nummos recipiet pro vademoniis
fiundis.Adjiciens Tarentum, et
Hydruntum sive Galipolim cum omnibus appenditiis, et quidquid Gaufridus de Conversana
sub ipso habebat cum ipso Famulatu ejusdem. In Tabulario S. Dionysii Novigente,
occurrit Famulatus separatus a feodo Militum.
Hæc
sunt, quæ Episcopus Theobaldus ab Episcopatu, videlicet feudum fratris ejus, quod pro
Famulitate tenebat, et nummos inde acceptos libr. 700. in allodio tribui fecit.
Nisi legendum sit familiaritateita ut feudum fuerit addictum iis, qui e familia Episcopi erant, quod sequentia videntur suadere :
Similiter dedit nepoti suo
feudum, quod fuit Bersoldi, qui fuit de familia, etc.