feltrum
Filtra, seu
Feltra, sunt lanæ coactæ, quas infuso et addito aceto ferro resistere, auctor est Plinius lib. 8. cap. 48. cujusmodi
Gambesonem, quem etiam feltri nomine auctores quidam agnoscunt, describit Nicetas in Isaacio lib. 1. n. 8. unde
Coactiliadicuntur Ulpiano in l. 25. D. de Auro et arg. leg. (34, 2.) et in Gloss. Gr. Lat. :
Coactiliarii, Græcis
lanarii coactores, in veteri Inscript.
Vicus fullonum cuncta
fratribus Filtra administrat.Feltrumab Anglo-Saxonibus videtur deducta, quibus, ut et Anglis
Filtrum, i. pannus lanæ incontextus. Idem :
Filtrum, filum dicitur,
quia ex pilis animalium fiat, unde filtratus. Kilianus : Vilt, pannus
coactilis. Tegmen stricturis compactum ex vilis grossioribus, vulgo Feltrum, Germ.
Filtz.In su un
povero Feltro fu levato Imperadore.Filz.
feltrooperatur, in Lib. pitent. S. Germ. Prat. et in Lit. ann. 1331. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 84.
N'en vol prendre cheval, ne la mule Afeltrée,
Peliçon, vair, ne gris, mantel, chape fourrée.
MS. :
La Dame sist sor la murle Affautrée.
Ung destrier lui ont admené,
Le sien trouvent Desafeutré.
Idem :
Chascun de son Afeutrement
A terre chey durement.
Quod de ornamentis equorum atque potissimum de palliis seu pannis, quibus
interdum cooperiebantur, intelligendum arbitror.Et cavallos 5. cum saumas et
rufias et Filtros, cum stradura sua ad nostrum iter ad Romam ambulandum.
Othloni Vita S. Wolfkangi Episc. cap. 35 : Unus autem de capellanis sub saugmario
abscondens se Filtro.Si quis in exercitu aliquid furaverit, pastorium, capistrum,
frenum, Feltrum, etc. Tageno Patav. : Exterriti, relictis tentoriis et
Filtris, montana profugi ascenderant. Vincentius Belvac. 1. 30. cap. 80. de
Tartaris : Cum ad Bellum ire volunt, cursores præmittunt, qui secum nihil præter
Filtra sua deferunt. Vide eumdem cap. 86. lib. 32. cap. 4. Speculum Saxon. lib.
3. art. 89. Constit. Frider. I. Imper. ann. 1158. apud Goldastum tom. 3. Constit.
Imperial. Cum suis Tentoriis Filtreis, jumentis, pecoribus, terram vacuam Hungariæ
peragrabant. Tentoria etiam Filtrinaiisdem Tartaris adscribit Thomas Archid. Spalat. cap. 38. Turcomannis, Sanutus lib. 3. part. 12. cap. 1 :
Domus Filtrea, i. ut interpretor, tentorium. Arnoldus Lubec. lib. 2. cap. 9. de Sultano Iconiensi :
Dedit etiam ei (Henrico Duci Saxon.)
sex domos Filtrinas, secundum morem terræ illius.Unusquisque ipsorum (Judæorum) postquam ætatem septem annorum
compleverit, in superiori vestimento suo quoddam signum deferat, ad modum duarum
tabularum de Feltro Croceo longitudinis videlicet sex pollicum et latitudinis tres
pollicum. Vide Judæi.Brusseltom. 1. de usu Feudorum pag. 598.
Fratres
ceperunt capellos de Feutro portare.Ad lectum habeto stramen, Filtrum, coopertorium de grossis ovium
pellibus rustico panno coopertum, etc. Vita S. Galterii Abbatis Pontisarensis
num. 10 : Lectus ejus Filtrum erat, et vilis matta cilicio tecta.
Damus... mantas sex, quinque
Feltros et septem lectulos.Lectus autem sit stratus
straminum aut Filturum cum panno laneo grosso desuper posito.Filtra de lana
camelorum, quibus vestiuntur, faciunt. In regula S. Benedicti habentur
Chlamydes de Feltro.
Fabricantur spicula, Filtris (perperam piltris editum,)
loricæ fiunt, et wannis scuta simulantur. Guillelmus Apul. lib. 3. Rerum
Normanic. :
Proque repellendis saxorum, vel jaculorum
Ictibus, objectis rubicundis undique Philtris
Ad pugnam veniunt.
Vide Gambeso.
Chapeau de Feutres, et bons haubers saffrez.
Etiamnum ex filtris, et coactis lanis fiunt nostri pilei, quos Feutresappellamus. Statuta Ord. Præmonstrat. dist. 2. cap. 13 :
Pileis autem de Filtro
albo sine curiositate uti licebit. Supra : Pileo nullus utatur, nisi de
licentia Abbatis sui, qui non cuilibet nec de facili concedere debet pilei usum, nisi
pro manifesta necessitate. Debent autem pilei esse de panno albo, vel pelle alba, sive
de utroque, qui ita portari debent sub caputio, ut non multum appareant, maxime in
Conventu.
Chapeliers de Feutre, apud Stephan.
Boileautit. 91.
Filtra ad soccos faciendum 12. Statuta Adalardi Abb. Corbeiens. lib. 1.
cap. 3 : Soccos Filtrinos duos, calcearios quatuor.
Sagia de haira 1. calcias Filtrinas
paria 1.ad imaginem hominisconfecta, adorasse Tartaros, tradunt Vincentius Belvacens. lib. 30. cap. 7. et B. Odoricus Forojul. in sua Peregrinat. num. 21.
De simulacris de pannis factis, in Indicul. Pagan. ann. 743.
Ad Salla Episcopo dossales duos tapecios, et Feltros duos
obtimos.Nocturnorum calceorum, id est, botarum
cum Filtronibus ad hyemem (unum par) et aliud sine Filtro ad æstivas
noctes.Pro signo Filtronii,
nihilominus signum calceorum facies, hoc addens, ut cum duobus digitis manum sinistram,
ubi magis est spissa, contingas.Duo femoralia, duo
paria calceorum cum corrigiis, unum par Viltronum ad hiemem in nocte, et alterum sine
Viltrino ad æstivas noctes, duo paria caligarum, etc. Tibialia, seu crepidas ex
filtro, seu grossiori et villoso panno, recte interpretatur Editor ; constat enim,
Viltrumpro
Filtrumaliquot Scriptores usurpasse.
Soccos ex Filtroseu
Filtrinos, vocant Adalardus et Chronicon Fontanellense, uti supra monuimus. Vita MS. Caroli M. jussu Friderici Imp. exarata lib. 2. ubi de divisione Imperii :
Cortinæ, stragula, tapetia, Viltratoria sagmata, etc. Ubi Eghinhardus
pag. 105. perperam habet fulcra coria, pro
viltratoria.
Filz:
Filze vel tepit, saga cilicina, quæ et vela caprilatia, geizzin, quandoque
vocantur, quia de pilis caprarum ad differentiam lanæ ovium facta erant, de quibus et
cilicia fiunt, unde illa saga cilicina dicta sunt, etc.Guiart. ann. 1214 :
Escus au col, lances sus Fautres.
:
Lance sor Fautre acueillent lor chemin.
Chron. MS. Bertrandi du Guesclin:
Chascun lance sus Feutre, és estriers s'afficha.
Vide Sebastianum Cobarruviam in voce Fieltro.
Fulcrum, legit apud
Perceval:
Et met la lance el Faucre, et point.
Ibidem :
Escu au col, lance sor Faucre.