ferancus
Faramundus eis preponitur, a quo Franci dicti sunt, non ut quidam somniant a feritate quasi ~i
proprio eos nomine Francos, quasi ~os, id est feroces, appellavit
dicunt alii quod Valentinianus imperator lingua Attica vocavit Francos, quasi ~os, a feritate animi
Quos cum multis post idem
Valentinianus præliis attentasset, nec vincere potuisset, proprio eos nomine Francos,
quasi Ferancos, i. Feroces appellavit. Respexit forte Rigordus Belgicum
Vranghe, quod est
acerbum, asperum, trux, ferox, unde etymon accersit Wendelinus. Vel potius id hausit ab Adone Viennensi in Chronico :
Francos lingua
Attica Valentinianus Imperator a feritate et duritia atque audacia appellari primus
voluit. Præfatio ad Legem Salicam : Gens Francorum inclyta, audax, velox
et aspera. Isidorus lib. 9. cap. 2. de iisdem : Alii eos a Feritate morum
nominatos suspicantur, eo quod bruti sint. Gesta Francorum cap. 13 de Francis :
Quia populus Ferocissimus est. Feritas barbarica, in leg. 2. Cod. Th. de
Postlim. (5, 5.) Ferocitatem eamdem Gallis ipsis veteribus adscribit Egesippus lib. 2.
cap. 9 : Veniamus ad Galliarum incolas, populos natura Feroces, et naturalibus
muris ferociores, etc.