fercula
Omne beneficium nuptiarum,
sive fuerit in Ferculo, sive fuerit in alia re, etc. Statuta Synodalia Odonis
Episcopi Parisiens. cap. 7. § 4 : Prohibetur districte sub pœna suspensionis, ne
ullus Sacerdos aut Capellanus exigat aliquid ante benedictionem nuptialem, sive pro
testimonio ferendo, sive pro matrimonio celebrando occasione Ferculorum, quæ debentur
pro nuptiis : celebrato autem matrimonio, recipiat Fercula sua, et exigat, si necesse
est sicut consuetum est. Id etiam statuitur in Constitutione Odonis Legati
contra Simoniacos lata in Concilio Provinciali Syriæ ann. 1254 : Item et pro
officio circa celebrationem nuptiarum impendendo, quoddam Ferculum et duas ampullas
vini, vel aliquod simile pretium a nubentibus exigunt et extorquent. Bulla
Alexandri PP. ann. 1234. apud Perardum in Burgundicis pag. 434 : Si autem ultra 4.
denarios datum fuerit pro eis, duæ partes erunt Prioris, et tertia pars erit Sacerdotis,
et Fercula pro nuptiis celebratis, vel quod datur nomine Ferculorum.
De Ferculis nuptiarum vocatis Espaules, in Charta Guillelmi Abb. Floriac. ann. 1296.
Habebit (presbyter parochiæ) baptisteria, confessiones,
refectiones in nuptiis et in purificationibus mulierum constitutas, etc.Item tenebitur dictus Aquarius in vigiliis festorum
principalium.... duo Fercularia plenaria ministrare, videlicet in quolibet ferculo tres
pecias marlucii, etc.Senescallus. Post Heinricum Fr. Reg. Annam Reginam, Philippum Heinrici filium et Regem jam designatum, Robertum et Hugonem fratres ejus, Rodulfum Comitem, Mainardum Archiep. Senonensem, Rainaldum Camerarium,
Guillermus Ferculariussubscribit Chartam, cujus meminit Mabillonius tom. 4. Annal. Benedict. pag. 552.
In qua diu penuria ita erant exultantes et gaudentes, velut solent lætari
homines ceteri deliciis multiplicibus Ferculati, et opibus nimis ditati.Ordinavit etiam caritas eorum, ut in die S. Trinitatis, quæ ante Domini
adventum quibusdam in locis celebratur, die scilicet
meæ nativitatis, quamdiu viverem, et in anniversaria mei transitus
commemoratione refectio eorum uno quolibet generali Ferculo communiter et indesinenter
ampliaretur, etc. Vide Generale.