Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

feritores

FERITORES
. Aug. Mussatus pag. 33 : Duæ siquidem erant acies, prima ejus ordinis, quem Feritorum vocant. Ubi Laurentius Pignorius : Feritores gerebant vexillum quadratum, il pennone, ut placet Vincentio Borghinio, et legitur apud Villanum lib. 7. et 9. cap. 70. vexilla Regia seu Imperii, cum Aquila, nobis Bandiere, ductabant cæteras turmas. Villanus vero his locis habet Feditori. Dicto cap. 70 : Uguiccione veggendo che non potea schiffare la bataglia, fece assalire le guardie dello spianato, ch'erano i Sanesi ; e colligiati, e altri, a suoi Feditori, intorno di 150. Cavalieri, ond'era capitano con pennone Imperiale. Ubi Feditori, videntur esse confœderati, fide astricti, a fede : vel dicti quasi Faiditi, de qua voce supra egimus. Anonymi Chronicon Veron. ad ann. 1333. apud Murator. tom. 8. col. 684 : Et xiv. dicti mensis exiverunt civitatem Ferrariæ, aciebus et Feritoribus ordinatis contra ipsum dominum Legatum et ejus exercitum, per terram et aquam Padi contra ipsos viriliter pugnantes. Vide Pergaminum in Ferire.
Errat Cangius, ut recte monet Carolus de Aquino in Lexico Milit. ad hanc vocem ; Feritores itaque Milites sunt, a feriendo sic nuncupati : unde Italis Feditori a fedire, quibus idem sonat ac ferire. Hinc Academici Cruscani Feditore Latine exponunt Sauciator, vulnerator. Vim Italici vocabuli minime assecutum esse Cangium etiam monet Muratorius tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 532. cum Feritores suspicatus est eosdem esse atque confœderatos, fide astrictos, vel quasi Faiditos : nam Feritores, vel Feditori, a Ferire et Fedire, quod Italis unum idemque sonat, appellabantur, qui primi ad feriendum ac lanceis impetendum hostem deligebantur. Ejusdem notionis atque originis est vox Gallica Féreur, in Poemate de Giron le Courtois MS. : Saphar.... le meilleur chevalier Féreur de lance, que on sceust ne près, ne loing.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list