fermentacei
Azimitasvocabant. Rigordus ann. 1201.
Fermentarios hæreticosGræcos vocat. Wibertus in Vita S. Leonis IX. PP. lib. 2. cap. 9 :
Ea tempestate orta est hæresis
Fermentaceorum, quæ calumniatur sanctam Romanam sedem, imo omnem Latinam et Occidentalem
Ecclesiam, de Azymis vivificum Deo offerre sacrificium. De utroque, azymo
scilicet et fermentato, ita Gregorius VII. lib. 8. Epist. 1 : Nos vero azymum
nostrum inexpugnabili secundum Dominum ratione defendentes, ipsorum
(Græcorum) Fermentatum nec vituperamus, nec reprobamus, etc. Sic
vicissim Græci ipsi azymo vel fermentato pane in sacrificiis uti satis indifferens
existimabant. Nicetas Archiepiscop. Nicomediensis apud Anselmum Havelbergensem Episc. lib.
3. Dialog. cap. 19 : Si ergo forte essem, ubi nullatenus Fermentatum habere possem,
et azyma præsto et paratum esset, et ego missam cantare, ac Domino sacrificium altaris
offerre vellem, ego profecto azyma non horrerem, sed fiducialiter ad offerendum
sacrificium Deo immaculatum consecrarem, et fideliter communicarem,
etc.