Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

ff

FF
. Litteræ quibus Libri Digestorum notantur a JC. quæ nullam habere rationem, esseque omnino ex Notariorum invento, id est, qui notis scribebant, censet Cujacius lib. 12. Obser. cap. 40. Vide aliorum conjecturas in Lexico Juris, et apud Sebast. Cobarruviam in Thesauro Linguæ Castellanæ verbo Digestos.
Horum omnium longe probabilior videtur Ferandi Adduensis conjectura qui in Explicat. in Pandectas tom. 2. Thesauri Jur. Rom. col. 505. Antiquos duplici ll usos fuisse putat ; quod duplici ff simillimum est. Hac vero notula quinquaginta Pandectarum libros, vel Libros legum, vel etiam melius Leges tantum significare volebant. Et quidem certum est Leges scribi solitas per duplex LL. Est littera D cum linea transversa. Vide Savin. Histor. Jur. Roman. med. tempor. tom. 3. cap. 22. § 163. Nec minus arridet ejusdem Ferandi opinio circa notam paragraphorum §. Existimat igitur scriptores cum Legem aliquam longiorem citare vellent, ut facilius locum demonstrarent, subcapite vel primas tantum litteras scripsisse in hanc formam sc, qua nunc paragraphum significamus. Plura vide apud eumdem loco citato. FF. In Testamento S. Fulcranni Episc. Lutevensis apud Bollandum 13. Febr. binæ hæ litteræ exaratæ conspiciuntur, quæ cibi, vel potionis, aut alterius rei cujuspiam mensuram denotant, n. 5 : Et per singulos annos ad festivitatem S. Genesii donet Canonicis ad collationem ff. tres de pulmento, et ff. duos de vino. Occurrit ibi pluries. Ita non semel in Tabulario Ecclesiæ Brivatensis, ubi hæ litteræ non sunt FF. sed SS. cum linea transversa : et sane sic restituendæ apud Bollandum, significantque sextarium, aut sextarios, ut observat non semel Jacobus de Partibus in Notis ad Alexandrum Iatrosophistam, præsertim ad cap. ult. libri 3.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list