fiala
fĭăla, f. , v. phiala.
Fiola, Instrumentum musicum. Cæsarius lib. 6. Miracul. cap. 7. apud Macrum in Hierolex. :
Cum vice quadam jocularem introduxisset, et ille
dulcedine Fialæ dormientem excitasset. Vide Filiola 2.
Phiala, et Vitula.Jubemus quod nullus
hospes sive tabernarius..... audeat..... in ejus taberna sive hospitio tenere Fialas,
quæ non sint justæ mensuræ...... Jurati ad hoc teneantur conficere unam bonam mensuram
et justam, et cum ipsa justificare, vel facere justificari omnes Fialas et alias
mensuras dictorum hospitum et tabernariorum.Ponit
calicem super aram, et accipit Fialam sine sanctificatione, et ponit super calicem
dicendo, etc. Sed legendum esse Filiolamjam dictum est in voce Filiola 2.