firmancia
Plege ou Fermance, in Consuetudine Solensi tit. 32. art. 4. in Foris Beneharn. Rubr.
de Fermenças.
Hanc præfatarum rerum donationem inconvulsam
fecerunt... et Firmantias dederunt Bertrandum Bollaroth et Pontium Bertrandi et Petrum
Bertrandi fratrem ejus, ut Monasterio in pace tenere faciant. Statuta Massil.
lib. 5. cap. 31 : Quod rector Massiliæ non recipiat pro juratore, vel pro
Firmantia, vel pro redditore pignorum, pro aliquo, aliquem Officialem communis
Massiliæ.Item fuit actum ut supra quod dicti
homines teneantur facere Firmanciam pro ipso domino Arnaudo et suis successoribus,
quandocumque fuerint requisiti ; et ipse dominus Arnaudus et sui
successores debeant et teneantur illos servare indemnes omnino a fidejussione, quam pro
eis fecerint. Firmantias et justitias Episcopo.....
adjudicaverunt. Hugo Flaviniac. in Chr. pag. 244 : Salvam Firmantiam ei
obtuli 4. mill. solidorum. Tabulæ nuptiales Bernardi Comitis Convenarum et Mariæ
Montispessulanæ mens. Decemb. ann. 1197 : De his omnibus et singulis supra dictis
ex parte Comitis Convenarum est Firmancia et debitor per sacramentum corporaliter
præstitum R. Comes Tolosæ, etc. Infra : Sunt de omnibus supradictis
Firmanciæ et debitores quisque in solidum G. de Balcio, etc. Concilium Tolosan.
ann. 1228. cap. 8 : Si movens guerram, vel pacis violator ad mandatum redire
noluerit ; Firmancia vel sacramentum solum non recipiatur ab eo, sed pignora vel
obsides, vel persona propria in bona custodia teneatur. Adde Concilium
Monspeliense ann. 1214. cap. 39. ex Edit. Garielli, (nam nuperus Editor Conciliorum
ignoravit vim vocis, quam asterisco notavit) et Tolosanum ann. 1229. cap. 31. 38. et
eumdem Gariellum in Episcopis Magalon. pag. 176.Item consuetudo
est ibidem quod in quocumque casu præstatur fidejussio de stando juri, quod cives
civitatis ipsius dent unum fidejussorem, vel duos, de iis qui degunt vel habitant
civitatem predictam. Firmabunt autem in manu domini sub cujus jurisdictione degunt, et
predicta Firmantia seu fidejussio, cum prestanda fuerit, præstetur et exigatur,
etc. Statuta Raimundi Arelat. Archiep. tom. 1. Gall. Christ. inter Instr. pag. 98.
col. 2 : Cognitionem vero Firmantiæ ad præsens in nobis retinemus. Cum autem
con.... (leg. Consul miles) de alio milite vel quolibet de populo
Firmantiam acceperit, pro se et pro aliis Consulibus accipiat. Statutum pro
Officiis feudalibus Abb. S. Barnardi de Romanis tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 142. col. 1 :
In placitis vero causarum totius terræ Abbatis debet accipere Firmantias et
audire, et de expensis quæ de eisdem causis levantur, habet tertiam partem, dominus vero
per omnia duas partes.Firma 2.Convivium, cœna. Charta ann. 1182. ex majori Chartul. S. Victoris Massil. :
Debent insuper facere Firmantiam et stagium Abbati
et Priori Majori.firmanciasdederant, et causa exciderant, vel quævis prestationes, Charta W. D. Montispessulani ann. 1103 :
Dono tibi..... totam Vicariam totius Montispessulani.... scilicet omnes
Firmantias, et omnia districta omnium hominum.... habitantium in Montepess.
Infra : Nec homo, nec femina pro eo Firmantium accipiet, quod ad vicarium
pertinet. Charta Ademari de Muroveteri ann. 1191 : Scilicet castrum de
Omelacio cum omni dominio ejus, et dominatione et districtione, et hominiis, et
satisdationibus, et Firmanciis, et justitiis,.... quartis, usaticis,..... garricis,
cascivis, devesis, mansis, mansuris, etc.
Firmiter inhibentes, quod nec ego, nec aliquis successorum nostrorum, vel
bajulus noster... aliquas Firmancias accipere vel aliquas justitias possit vel debeat
exigere, vel exercere. Sententia lata per Archidiac. Ebredun. et Episc.
Vapicens. ann. 1233. ex parvo Chartul. S. Victoris Massil. fol. 133 : Et quod
relinquat omnes justitias et Firmancias in omnibus casibus, exceptis tribus,
adulterio, homicidio ac capitali bello.Imo si quis (quid) in contrarium
actum fuerit, ad statum pristinum reducant et reduci faciant indilate, ordinationibus,
Firmantiis, mandatis factis vel faciendis, allegationibus, oppositionibus, etc.
In altero exemplari legitur Financiis, non ita male.
de Mazaugues:
Requisitus qualiter scit quod esset bajulus, dixit quod vidit
quod dominus Barallus fecit ipsum bajulum, et recipiebat fructus et obventiones et
Firmancias pro domino Barallo. Vide supra Firma
5.