fiscalia
Nam dum custodiuntur, fures insidiantur, dum solvunt Fiscalia, dum ædificant
promptuaria, etc. S. Ambrosius in Ep. ad Romanos cap. 13 : Ideo dicit
tributa præstari, vel quæ dicuntur Fiscalia, ut subjectionem præstent.
Scholiastes Juliani Antecess. cap. 72 : Quando is, qui nihil possidet, Fiscalia
dare cogitur. Ita usurpat leg. 3. C. de Episcop. (1, 3.) et leg. 7. Cod. Th. de
Annona. (11, 1.) Fiscale onus, Pensitatio Fiscalis, in leg. 17. 12. eod. tit. Cod. Theod. Bulla Cælestini V. PP. apud Ughellum tom. 1. Ital. sacr. pag. 429 :
Ab
omnibus et singulis Fiscalibus, mutuis, et collectis, exactionibus, et functionibus,
etc. Adde pag. 430. Quia
non solum ego sed et pater meus et avus meus et omnes Reges liberi et absque Fiscalia
fuerunt, tam de Christianis quam etiam de paganis. Et quia libertas nostra antiqua
est. Hispanis Fiscalia, Exaccion del fisco.