flavi
Quando veniet
Rex Flavus Occidentalis, tunc ego per me ipsum aperiar, et tunc Latini imperabunt, et
dominabuntur in civitate CPoli, quando scilicet Franci urbem cepere ann. 1204.
De quibus etiam, ut et de eadem expeditione, intelligendus Leo Imp. in Oraculo de
Restitutione CP. a Leunclavio edito :
Ἀλλά σε πυρίστατον καὶ ξανθὸν γένος
Πᾶσαν τεφρώσει, καὶ τὸ σὸν λύσει κράτος
Anonymus in Paraphrasi oraculor. ejusdem Leonis : Φέρων τε
τόν πόλεμον, καὶ τῶν ζανθῶν τὰς μηχανάς, etc. Ita denique apud
Pachymerem lib. 1. Hist. cap. 18. Franci dicuntur Flava et bellicosa gens. Claudianus in Rufinum lib. 2. de Gallis :
Inde truces Flavo comitantur vertice Galli.
Idem de Bello Getico, de Sicambris :
Agmina quin etiam Flavis objecta Sicambris.
... Et Flavis in pocula fracte Sicambris
Rhene tumens.
Flavam etiam Germaniamvocat Auctor Vitæ sancti Adalberti Episc. Pragensis n. 10. Papias :
rutili: nam et
rutilatas comasLivius lib. 38. Gallis tribuit, quos
celsioris staturæ pene esse omnes, et rutilos, luminumque torvitate terribiles,
scribit Ammianus lib. 15. S. Hieronymus in Vita S. Hilarionis, de quodam Candidato
Constantini, gente Franco : Rutilus coma, et candore corporis indicans provinciam.
Proluso crine rutilantes. Sidonius in Paneg. Majoriani :
... rutili quibus arce cerebri
Ad frontem coma tracta jacet, etc.
Tacitus de Germanis : Truces et cœrulei oculi, rutilæ
comæ.Flavam Britanniamdixit Archithrenius lib. 5. cap. 4.
Et Flavos BritonesAuctor libri de Disciplina Scholarium cap. 2. Anglos etiam ita appellasse videtur Auctor Carminis de Curia Romana :
Hic partes Siculas, hic te Germania gaudens
Visitat, hic Flavos, Patre jubente, viros.
Armiger e cuneo puerorum Flavicomantum.
Getarum rutilum et Flavum, S. Hieronymus Epist. 7. ad Lætam, e contra
Furvam gentem, Indos appellavit Juvenalis Sat. 12. Vide Salmasium ad Plinium pag. 762. et quæ annotamus in Gloss. med. Græcit. col. 1012. in