Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

flavii

FLAVII
Prænomen, quod Vespasiani et Titi Augustorum fuit, primus, ni fallor, usurpavit Claudius Imperator, atque ex eo Constantius Chlorus et Constantinus M. et qui deinceps hos excepere Constantinopolitani Augusti. Neque porro ipsi duntaxat Imperatores, sed Proceres fere omnes, Consules, Præfecti Prætorio, Præsides, et viri clarissimi et Patricii illud sibi adscripsere, ut ex Inscriptionibus Gruterianis passim colligitur.
Apud Longobardos vero primus Autharis Rex, ob dignitatem, Flavius a suis appellatus est, quo prænomine omnes, qui postea fuerunt Longobardorum Reges, feliciter usi sunt, inquit Warnefrid. lib. 3. de Gest. Langob. cap. 16. Sed et Gothici Hispaniæ Reges Flavii cognomen sibi perinde arrogarunt, quod a Recaredo primo factitatum in Concilio Toletano III. volunt, ut Bivarius ad Pseudo-chronicon Maximi pag. 73. et Chiffletius in Vindiciis Hispan. pag. 350. Hinc Flavia, Gothorum Imperium appellatur in veteri Scheda, laudata a Gariello in Magalonensibus Episcopis pag. 3. Cedat Latium Flaviæ, quam vocem ille perperam ad Flavianam, seu Sanctægidianam urbem retulit. Vide, quæ observamus in dissertatione de Constantinopolitanorum Augustorum nummis.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list