foederati
Militibus, qui proprie
Romanisunt, distinguuntur in Novella Valentiniani de Reddito jure armor. :
Magister militum Sigisvultus tam militum, quam Fœderatorum tuitionem urbibus ac littoribus non desinet ordinare. Adde Julianum
Antecess. cap. 387. Procop. lib. 1. Vandal. cap. 11. qui præterea Fœderatorum meminit cap.
19. et lib. 3. Goth. cap. 31. 33. Harmenopulum lib. 4. tit. 12. etc. Maxime vero Gothi,
qui a Constantino M. primum conducti, inde nomen Qui fœdere inito cum Imperatore
(Constantino) 40. suorum millia illi in solatia contra gentes varias obtulere, quorum
et numerus, et militia usque in præsens in republica nominantur, id est, Fœderati .
Infra : Militiaque, illa dudum sub Constantino Principe Fœderatorum renovata, et
ipsi dicti sunt Fœderati . Gothorum Fœderatorum præterea meminit pag. 112. 115.
ut Sidon. lib. 1. Epist. 8. lib. 2. Epist. 13. Procopius lib. 1. Vandal. cap. 11. 19. lib.
4. Goth. cap. 5. Olympiodorus apud Photium pag. 179. Malchus in Eclog. de Legat. Glossæ
Basil. et Suidas v. Comes Fœderatorumdictus, de qua dignitate, supra egimus.