foricus
Abbas Cistertii et Fratres ejus non immemores
sponsionis suæ, regulam S. Benedicti in loco illo ordinatam unanimiter statuerunt
tenere, rejicientes a se, quidquid regulæ refragabatur, Foricos videlicet, et pelliceas,
estamina, caputia quoque et femoralia,... et cætera omnia, quæ puritati regulæ
adversabantur. Legendum forte Froccos.
Forinsecus, Extraneus, habitans extra urbem. Obertus Cancellar. lib. 2. Annal. Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 327 :
Cogitantes Forici in cives
quandoque consurgere, et dominos terrarum jam incipiebant
decognoscere.