foriscapium
Mala tolta. Ita usurpant Capitularia Caroli M. lib. 4.
cap. 36. et Capitul. 4. ann. 819. cap. 1. quod inscribitur de Forcapiis.
Sunt mansi serviles v. solvunt vini modios x. solvunt
pullos cum ovis inter totum clxxxiii. solvunt Forcapii sol.
x. foraticisimposita. Certe non est tributum vel exactio in loco Capitul.
Et homines Imperatoris, qui
veniebant cum navibus suis, bonarum legum digni habebantur, sicut et nos... Tres porcos
vivos licebat eis emere in suas naves : et non licebat eis aliquid Forcheapum facere
burhmannis, et dare teloneum suum. Ubi exerte usurpatur pro quavis exactione.
Forceapum, (ita legit Thorp.) Venditio in navi ipsa, antequam sit exonerata, nam merces nisi in publicum emporium adductas ibique expositas extraneis vendere non licebat. Vide Foristallare.
Instituimus certam summam super laudimiis seu Foriscapiis, quam
nobis et nostris successoribus dare teneantur populatores præsentes et futuri in
portione nostra intus civitatem Majoricarum commorantes, pro venditionibus
domorum et possessionum. Curia generalis Catalaniæ sub Petro Rege Arag. in villa Cervariæ
ann. 1339. MS. : Super laudimio seu Foriscapio, quod pro revocatione, seu nova
acquisitione feudi, solvi debet feudi domino. Joannes Plantavitius in Episcopis
Lodovensibus pag. 277. sub ann. Gerardus de Lodova dat causa
permutationis Guillelmo Episcopo unam heminam avenæ censualis percipiendam unoquoque
festo S. Genesii super agro quodam.... necnon dominium, laudimium, et
Foriscapium. Charta ann. 1032 : Salvis et retentis nobis et nostris
successoribus fatiga, et Foriscapio, et laudimio, quotiens prædictum feudum modo aliquo
alienari contigerit.
Quod vos et vestri successores præsentes et futuri possitis testari et
ordinare, dare, vendere et alienare quibuscumque volueritis, exceptis militibus, de
rebus vestris in futurum ad vestri voluntatem, salvo jure Foriscapii domino Regi
competenti, prout in dicto castro solvi Foriscapium est hactenus
usitatum.Melisendis et filii sui, Guillebandus videlicet et Theobaudus atque
Ugo (Domini Tremoliæ) dederunt pauperibus Domus-Dei Montmorlii, et
solverunt, et emancipaverunt in perpetuum omnes homines Forschapche de quaque terra
venerint stare in terram Eleemosynariæ et pauperum supradictorum, exceptis illis de
honore Tremoliæ. Hoc donum concessit Guillelmus Tremoliæ, quando venit
Hierusalem. In eodem Tabul. : Ego Bernardus Vicecomes Brociæ, et uxor mea
Pastorella, donamus et concedimus Deo et pauperibus Domus-Dei de Monmorillo.... tot los
Forchapches totius terræ et dominationis Mogniaci. Andreas Boschus dels Titols de honor de Cathalunyalib. 4. cap. 5. § 3 :
Non pagan Foriscapis de
permutes, y si de consals morts. Et infra : Les Foriscapis y censos en
los casos de dauhen pagar, etc.