formata
Cum autem
venerit ad communicandum, Dominus Pontifex porrigit ei Formatam, atque sacratam
oblationem integram. Ubi perperam Menardus Epistolam formatamhic innui censuit. Miracula sancti Stephani Episc. Cajacensis, seu Calatini, apud Michaelem Monachum in Sanctuario
Cum feria 5. sanctus Domini
Confessor divina celebrasset, sanctissimumque Eucharistiæ, tam Clero quam populo,
tradidisset Sacramentum, quod de Formata supererat, Ecclesiæ custodi magna tutela
servandum tradidit, etc. Synodus Ravennensis ann. 997 : In sancta hac
Ravennate Ecclesia... dudum consuetudo est valde reprehensibilis orta, ut Subdiaconus
Corpus Domini, quod Formatum (leg. Formatam) appellant, tempore
consecrationis Episcoporum, ipsis vendant Episcopis, et Chrisma vendant Archipresbyteris
parochiæ vestræ : in quibus apparet venditio Filii Dei, et venditio Spiritus sancti,
etc. Formatam porro sacram Eucharistiam appellatam puto, a forma, seu
figura, sive Crucis, sive Christi, quæ ei imprimi solet : quod etiam docet Durandus lib. 4. cap. 41 :
Σφραγίς ,
sigillum, dicitur in Liturgia S. Chrysostomi. Vide Oblata,