formelus
Transmittimus vobis ad solatium et recreationem ... duos nobiles
gerofalcones albos, Formelos : et sex greseos etiam Formelos. Id est Formatos et
instructos, Gallice Formés. Sic enim Edwardus ad Castellæ Regem ann. 1283. ibid. pag. 1083 :
Mittimus vobis quatuor girofalcones grisos, quorum duo apti sunt et
instructi ad grues et heruncellos .... de albis vero girofalconibus .... nullum ad
presens habemus.