freda
Hic Sanctorum
Martyrum Alexandri et Crisanti pignora ab urbe Roma detulit, quæ in prædicta Ecclesia
recondidit, Fredamque cum cancellis benigno studio exornavit. Gesta consulum
Andegav. cap. 3. num. 26 : Fecit præterea intus (altare) aliam absidam
ex oricalco, cupro, et stanno fusilem.... ubi et hanc absidam electrinam posuit,
secundamque Fredam desuper auro optimo et lapidibus pretiosis ornatam, etc.
Hist. Episcopor. Autisiod. cap. 20 : Fredam vero quæ sacratissimo Corpori est
superposita, Rex auro argentoque mirifice decoravit. Hericus Monachus de
Miraculis S. Germani Autisiod. cap. 27 : Post genitricis excessum, super adorandam
beatissimi Germani memoriam.... regalibus expensis Fredam composuit, quæ auro argentoque
elegantissime decorata, in nostram quoque duravit ætatem.
Circa autem mediæ noctis silentium visum est ei in eadem Ecclesia
adesse quasi magnum fremitum ; hinc capsas sanctarum Reliquiarum concuti, hinc Fredam
super sancto corpore impositam commoveri.Cernebatur ferri geminas sanctorum Fredas , quarum alia
habebat merita S. Baudelii martyris, altera vero Pauli et Amantii
confessorum.Caretas avenæ 3. unam Fredam, alii frumenti, unam flicam, duos formaticos, etc.
Sed emendatione hæc indigent.Pocquet. Vide Fredum.
Ad causas judiciario more audiendas, vel Freda exigenda. (Diploma
Hugonis, ann. 988. mus. arch. dep. p. 37.)