fredum
nec ad freda vel bannos exigendos ‥ requirere ‥ presumatur
frid, Germanis idem valet quod
pax. Kero Monachus :
Cum ex nominis sui interpretatione Pacis dives vocaretur. Idem ann.
1187 : Quas litteras Alemanni usque in præsens Fridebrief, id est, litteras pacis
vocant. Papias : bannumest etiam mulcta, compositio.
Fredumtamen a
bannodistinguendum contendit Coccius in Dagoberto pag. 179. Sed auctoritatibus inhærendum existimo quæ utrumque confundunt.
Et ubi Fredum ipsi Agentes, aut
reliqui homines memoratæ Ecclesiæ acciperent, Freda ad ipsa loca Sanctorum deberent
Christo præsule proficere in augmentum. Alia Ottonis Imper. apud Baldricum in
Chron. Camerac. lib. 1. cap. 72 : Aut mallum tenendi, bannum vel Freda exigendi,
etc.
Fredum regaledicitur in Charta ann. 984. apud Baluz. Hist. Tutel. col. 379 :
Quindecim debitales porcos in eadem curte, Freda regalia
quæ Johannes habebat annuatim de manu Regis Francorum in Tutelensi
castro. Non omittendum tamen præter hanc mulctam fisco exsolutam, aliam fuisse
compositionem seu mulctam illis persolvendam qui injuriam aut damnum passi fuerant.Fredumfisco persolutum docent Lex Aleman. tit. 3. § 3. tit. 4. Lex Bajwar. tit. 6. § 3. tit. 10. § 4. Lex Frision. tit. 16. Capitularia Caroli M. lib. 3. cap. 30. lib. 5. cap. 185. Additio 4. Ludov. cap. 83. etc. Gregorius Turon. de Mirac. S. Martini cap. 26. ex eo Flodoardus lib. 4. Hist. rem. cap. 50 :
Affirmavit
compositionem fisco debitam, quam illi Fredum vocant, a se fuisse reis indultam.Brusselde Feudorum usu tom. 2. pag. 789 :
Qui vadem dederit quinque
solidos de lege, dabit triginta denarios de Fredo : et hujus Fredi duæ partes erunt
Præpositi ; tertiam vero Fartem habebit Major placiti. Si autem lex Abbatis fuerit,
totum Fredum Major placiti habebit.Sanguinis effusio in Ecclesia facta cum furore,
si in Presbytero fuerit, in triplo componatur, duas partes eidem Presbytero, tertiam pro
Freda ad Ecclesiam, et insuper bannum nostrum componat. Similiter et de Diacono juxta
compositionem in triplo componatur, et bannum nostrum componat. De Subdiaconibus
similiter secundum suam compositionem in triplo persolvat. De unoquoque ordine
Clericorum secundum suam legem compositionem in triplum faciat, et bannum nostrum
persolvat. Similiter et de ictibus sine sanguinis effusione de unoquoque ordine
Clericorum secundum suam compositionem cum triplo componatur, et bannum nostrum ; et qui
non habet unde ad Ecclesiam persolvat, tradat se in servitio ejusdem Ecclesiæ, usquedum
totum debitum persolvat.Fredumsolida compositio a reo exsoluta, sed tantum pars tertia, quæ fisco aut judici exsolvebatur. Lex Rip. cap. ult. :
Fredum autem non illi judici tribuat, qui culpam commisit, sed illi, qui
solutionem recipit. Tertiam partem coram testibus fisco tribuat, ut pax perpetua
stabilisque permaneat. Quæ verba ultima evincunt Fredumdatum pro habenda
pace. Capitul. Caroli M. lib. 4. cap. 14 :
Triplo componatur, duæ partes
eidem Presbytero, tertia pro Fredo ad Ecclesiam, etc. Adde Capitulare 3. ann.
813. cap. 2. 3. 4. Decretionem Chlotarii II. Regis cap. 9. etc.Freda de quibuslibet causis, in Ecclesiarum possessionibus exigere vetantur judices, in privilegiis et immunitatibus a Principibus iis indultis ; ita ut quod ex his fiscus sperare potuerit, in Ecclesiarum usus, in luminaria locorum Sanctorum, vel in stipendia Sanctorum Dei convertatur. Quæ verba passim habentur in veteribus Chartis apud Marculfum lib. 1. form. 2. 3. et Beslium in Comitib. Pictavens. pag. 155. 165. Sanjulian. in Hist. Burgund. pag. 242. 274. Doubletum, et alios, Baldricum in Chron. Camerac. lib. 1. cap. 37. 62. 72. 76. 106. etc.
Fredum, in Præcepto ann. 750. inter Instrum. tom. 4. Gall. Christ. col. 263.
Sed sub immunitatis nomine cum omnes Fretos
concessos valeant Rectrices ipsius Monasterii quietas vivere et sedere. Altera
ejusdem Caroli M. Charta pro Monasterio Sithiensi apud Mabillonium Diplom. lib. 6.
Instrum. 198 : Judiciaria potestas ibidem ingredere non præsumat quoquam tempore :
nisi quod sub emunitatis munere omni tempore cum omnes Fretos vel bannos concessos pars
ipsius Monasterii perenniter debeat possidere.Frez, Frez des procez, pro litium ac causarum sumtibus et impensis. Aresta anni 1284. in Regesto Parlamenti fol. 70 :
Quod pro solvendis et aquitandis debitis et
Fredis villæ suæ possent talliare, etc.
Examen
testium integraliter Fredis et expensis supradictorum appellantium fieret,
etc.Undecunque census aliquis ad fiscum pervenerit, sive in Frido, sive in
qualicunque banno.Sibimet omnes Fredos concessos debeat
possidere.B. Comes Provinciæ confirmo oblationes prædecessorum meorum, vel quæ
Monasterio S. Victoris conquisita sunt, in Monasteriis, cellis, castellis, villis,
terris... hortis, Fredis, salinariis... agris, etc. Sed forte legendum
Frescis. Vide Friscum.