friscum
Contuli quoque dictæ Ecclesiæ unam minatam Frisci contigui
pratis ejusdem juxta curtillum Verreriæ. Monasticum Et de communia pasturæ in Friscis et dominicis suis, etc.
Charta Goffredi Comitis Andegavensis ann. 1048. pro fundatione Abbatiæ Omnium SS. Andegav.
tom. 4. Galliæ Christ. pag. 698 : In curte S. Dionysii.... perdonat Comes vacatium
totum, et frumentagium, et multos (multones) , agnos, Friscum, gagium, et
bidannum ad 15. dies, etc. Sed ut verum fatear, mendum hisce verbis subesse
arbitror : quippe in Adversariis meis, ubi hæc Chartra habetur, lego : In curte S.
Dionysii per totam terram Canonicorum perdonat Comes vinagium totum, et frumentagium, et
multonagium, Friscengagium, et bidannum ad 15. dies. Vide Frisengagium.Reddendo inde nobis 2. marcas argenti.... pro omni servitio, nisi quod debet
wallare secundum quantitatem illius terræ intus et extra, tam contra salsam, quam contra
Frescam, sicut cæteri, et curiam nostram sequi. Vignes en Fresche, in Regesto
Ludovici Regis Siciliæ pag. 59. Frischesapud Escornæum in Durdano pag. 76.
Laisser les gaaignages sept ans en Frichete, in Stabilimentis S. Ludovici lib. 1.
cap. 161. Friez et savart, in Consuet. Claromont. art. 120.
Frische, savart, ou ruine, in Remensi art. 264. Statutum Glocestrense ann. 6. Edw. I. Regis Angl. cap. 4 :
Et celui, qui la terre tient issint charge la lesset giser Fresh, etc.
Voces porro nostris notas, Frés, pro recens, novus,
Freschement, pro recenter,
Eau Fresche, pro aqua recens, ab ejusmodi agris incultis et nondum proscissis, etymon ducere admodum probabile est : unde et
Novalium, id est, recentium, appellatione etiam donantur.
In dictis tribus
arpentis terræ seu Frichiorum nihil juris sibi retinendo.
Recognovit se dedisse
prædictæ Ecclesiæ in perpetuam eleemosynam unam peciam prati... sitam in Frichiis de
S. Suppleto.Eundo directe per lineam usque
ad ulmum Frischii de minellis... necnon in tribus domibus cum Frichio et vineis
continentibus circiter 12. arpenta. Legitur rursus in Chartulario S.
Vandregesili tom. 2. pag. 593.