frisum
Frange, vox formata ex
Phrygium. Vide in hac voce. Leo Ost. lib. 2. cap. 61 :
Tres pannos de altari, unum cum albis, alium
cum cruce et Friso. Lib. 3. cap. 31 : Albam quoque a
scapulis et capite ac manibus Friso decentissime adornatam, a pedibus vero Frisea
nihilominus lista...... circumdatam. Infra : Pannum diarodinum Frisatum
cum auro. Cap. 58 : Planetam purpuream cum Friso. Chronicon.
Trudonense lib. 1. pag. 350 : Pallium unum cum Friso et margaritis. Vide
Ughellum tom. 7. pag. 1275. Frisumesse a Britanico
Frés, Laceratio, ut et vox Gallica
Frangea Latino Frangere ? Fimbriæ enim et laciniæ sunt quasi lacerati panni. Menagius nostrum
Frangea Fimbria vult derivatum.