froyre
Item fuit actum quod
ipse D. Dalphinus teneatur et debeat emere Froyre et aisinas domorum et fortalitiorum
locorum prædictorum de Medullione, de Buxo... quod et quæ nunc sunt in domibus et
fortalitiis, et de ipsorum pretio ipsi D. Raymundo... solvere... et soluto ipsius Froyre
seu ipsarum aysinarum pretio, nihilominus idem D. Raymundus ad vitam naturalem ipsius,
et quantum fuerit in humanis, ipsorum omnium usumfructum habeat, sicut habet nunc in
illis quæ habet, ita tamen quod ea vel aliqua ipsorum idem D. Raymundus non possit, nec
debeat alienare, vel ad partes alias quovis modo, occasione vel causa transferre quod in
ipsis domibus et fortalitiis, ut propria dicti D. Dalphini, debeant remanere.Item legamus eidem consorti nostræ
totum Froyre nostri hospitii et totam vessellam nostram argenteam ad vitam suam ; et
post ejus mortem, volumus quod dictum Froyre ad dictum hæredem nostrum revertatur, et
dicta vaissella hospitali pauperum Christi de Bavio erogetur. Vide supra Frodium.