gabia
~ea,meau
in tabulis et clavis pro ~ia lipardi, xiiij aspes’
in ~io pro lipardo; m. 5: in mundacione ~ee lipardi
huic selle [in dorso cameli ] duas gabyas magnas oblongas ‥ ligant
Gabbia, nostris,
Cage. Gloss. Gr. Lat. :
Gabio: ex quo
Gabiones, urbium et castrorum munimenta ex pluribus sportulis terra oppletis educta et erecta. Petrus de Crescentiis lib. 10. de Agricult. cap. 4 :
Accipitres... ponantur mense Martio vel Aprili in
Gabia magna.D. Jacobus per annos 3. et ultra in tristissimis et durissimis
carceribus fuit per Regem Aragonum, et in Gabia ferrea noctibus et diebus, cum dormire
volebat, reclusus.
Et post paucos dies conducti fuerunt in palatio Communæ Veronæ, et in
Gabiis carcerati.
In cosi tenebrosa, et stretta Gabbia
Rinchiusi fummo.
Posuerunt ipsum in quadam Gabbia de ligno, de
duabus partibus compeditatum, in Chronico Astensi apud Murator. tom. 11. col. 145.La hune ou la cage qui est au haut du mât du
navire. Bartholomæus Scriba lib. 6. Annal. Genuens. ad ann. 1264. apud Murator.
tom. 6. col. 532 : Erant autem naves tres, una quarum major erat aliis, et taridæ
magnæ cum Gabiis, panzonus unus, galeæ duæ, et sagittea una. Aliud est in
Litteris ann. 1212. apud Rymer. tom. 1. pag. 163 : Cum balistariis, et
servientibus, et duabus Gabiis suis.Gabia, Carcer, Gall.
Erunt liberi a tallia et tolta, et custodia totius
villæ, turris, et Gabiolæ, neque ibunt in chevaucheiam, etc. Occurrit ibi
pluries. Habetur alia ejusdem tenoris ann. 1209. apud Pithœum ad Consuet. Trecens. art. 2.
Observat Salmasius ad Vopiscum, ubi apud hunc Scriptorem hæc leguntur in Probo :
Neque enim erat bestiarum impetus ille, qui esse e caveis egredientibus
solet ; Palatinum Codicem præferre, a cabeis: nam ita, inquit, scribebant,
cabeam, vel
cabiam, unde diminutivum
Cabiola, et
Gabiola. Vide Gaba.