gantae
Item, quatuor
paria Gantarum de ferro sine bracellis, ii. s. viii. d. gr. Item,
quatuor paria de Gantis cum bracellis pro ii. s.Ganta. Anglis,
A grei Goose. Fortunatus lib. 7. Poem. 4 :
Aut Mosa dulce sonans, quo grus, Ganta, anser, olorque
Triplice merce ferax, alite, pisce, rate.
Vita S. Pharaildis Virg. num. 13 : Aves quasdam aggregatus repperit, quas
alii Feles, alii Miletas, vulgus vero Gantas nuncupat. Liber Miraculor. S.
Genulfi n. 46 : Conspicit innumerabilem multitudinem avium, quas vulgus Gantas
vocat. Goscelinus Monachus in Vita S. Wereburgæ Virg. num. 10. ubi avis speciem
prodit : Agros ejus solito infinita aucarum indomitarum, quas Gantas vocant,
depopulabatur multitudo. Sunt igitur Gantæ, anseres silvestres, vel etiam domestici, qui
Gansævocantur a Plinio lib. 10. cap. 22. qui eas Morinis attribuit : unde patet, vocem esse veterem Gallicam,
Goazscil. ut scribit Petronius pag. 391. Antiq. Gall.
Gans, Ganse, dicuntur, ut Anglis
Goesenet
Geesen, Hispanis
Ganso, id generis avium nominatur. Adso in Actis S. Waldeberti Abbat. Luxoviensis num. 5. videtur, has aves appellatas a voce, quæ albedinem significat, veteri forte Gallica :
Nam cum in aliis Vir iste felicissimus, tum quoque rebus pollebat : et
hunc quoque agrum anseres agrestes, quas a candore, vel sonitu vocis more rustico Gantas
vocant, agmine collecto frequenti ruptione ab ipso jactu seminis et sationis incremento
vastabant. Potius tamen videtur alterum Etymon. Vide Pontanum lib. 8. Rerum
Danicarum pag. 494. Ecce late omnia albicant
pennatis volucribus, quos communi vocabulo Gances appellari solet. Mabill. sæc.
3. Bened. part. 2. pag. 243. habet : Quas communi vocabulo Gantas appellari
placet.Aucæ minores albæ,
quæ et Gantes dicuntur.
De
Gantibus in custodia traditis. Diversæ aves innumerabiles circa Monasterium, id est,
anseres furvæ et albigantes, conveniebant, quæ molestiam fratribus inferebant. Dixit
S. Samson : Præcipio vobis, ut ante me pergatis ad Monasterium. Itaque illæ in uno
grege congregatæ in Monasterium intrarunt, et usque in crastinum diem reservatæ
sunt.
Grues, et Gentes, et oes, et poucins.
Alibi :
Grues et Gentes orent à lor plessir.
Manducet ex domesticis gallinas, fasianos, et de anseribus, alas, collum, caput,
pedes, et Gantulas, et aves omnes præter eas, quæ in paludibus degunt. Ubi
Glossæ Gantulas, aves esse observant. Idem lib. 2. cap. 67 :
Gantulæ quoque,
merulæ, turtures, turdi, etc.