garratum
Garralium, Novalis ager. Recognitio anni 1207. facta Abbati S. Tiberii apud Stephanotium tom. 1. Antiquit. Occitan. MSS. pag. 406 :
Tamen si in tempore
solutionis in condamina, quam habeo in ipso vestro termino, quæ conjungitur ab altano
cum via, quæ movet a villa S. Tiberii et ducit ad gapum (f. campum) de
Majano, fuerit factum Garratum sasponatum vel bladum seminatum hæc omnia in pace et sine
inquietudine inde trahatis. Vide Garachium.