Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

gasterius

GASTERIUS
, Qui vineas et messes servat, Messier, Gastier, in Consuetud. Arvern. cap. 31. art. 69. et alibi. Libertates Solemniaci in Arvernis ann. 1272. MS. : Volumus, quod Bajulus non teneatur recipere in Gasterium apud dictam villam, et infra fores parochiæ dictæ villæ, quandocumque Consules dictæ villæ ei præsentaverint, volentes nihilominus, quod dicta Communitas habere Gasterium teneatur, scilicet tempore messium et vindemiarum. Tabular. Brivatense fol. 197 : Gasterii vero seu bannerii in villa et territorio Brivatensi, etc. Charta Bernardi de Turre ann. 1308. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 783 : Si inveniatur res vel equus, vel asinus in forefacto alterius, postquam gastum præconizatum fuerit, solvet quatuor denarios Gasterio, aries vel ovis unum denarium, hædus vel capra duos denarios. Ibid. pag. 784 : Volumus... quod dicti Consules... possunt eligere unum Gasterium ad custodiendum res eorum, præsentandum nobis, vel Bajulo nostro... S. Amantii, qui jurabit in manu nostra, vel Bajuli nostri, bene et fideliter custodire res et bona eorumdem. Et levabit gastum supradictum, et de parto nihilominus tres denarios.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list