gatgeria
Fructus supradictæ Gatgeriæ in sortem non computabimus, sed eos tibi mera
libertate donamus. Dispositio rei familiaris Cluniacensis facta a Petro Abb.
Cluniac. apud Baluz. tom. 5. Miscell. pag. 452 : Camerario... injunxi, ut trabucos
et pedules fratribus provideret de trecentis solidis Gatgeriæ Humberti Ungri, quam
nobis, dum Jerusalem iret, pro quatuor milibus solidorum, quos a nobis accepit, in
vadimonio dedit. Illam Gatgeriam ego Decano de Lordono concessi tali modo, ut omnes
fructus et redditus jam dictæ Gatgeriæ acciperet, et inde præfatos solidos ad ea, quæ
supra nominata sunt, Camerario redderet. Vide Gagium et
Gageria in Vadium.Item servientes bajuli dicti castri vel domini non debent
recipere pro Gatgiamento suo nisi tantum duos denarios. Vide in
Vadium. Item nullus
tenetur Gatgiare Emendam, nec pro re confessata vel judicata per judicem vel per
bajulum, nisi adeo esset factum notorium quod nulla posset tergiversatione
celari.Item Quilibet potest vendere in dicto castro
post octo dies Gatgium sibi impignoratum. Vide Vadium.Ipsa die
(S. Augustini) Præpositus debet recipere juncum qui debetur ex
consuetudine ad parandum chorum et capitulum, et eos qui debent, si non solverint ipsa
die, debet compellere ad solvendum sibi Gatgium. Consuetud. Brageriaci art. 99 :
Item si cotarius de dictis fructibus accipiat, sive sint de vineis sive de
hortis, sive de die sive de nocte, eo quia tenetur eos custodire, ut supra dictum est,
puniatur, et ultra hoc in Gatgio sexaginta solidorum versus dictum dominum
condemnetur. Vide in Vadium.Terram Gavardani tradidit seu tradi fecit dicto Comiti Fuxi,
eo modo quo eam tenebat pro summa pecuniæ prædicta, vel partem ipsus Gatgiuræ seu
terræ.