generale
Generale appellamus, quod singulis in singulis datur scutellis, Pitancia, quod in
una scutella duobus : verbi gratia, aliquando pro pitancia unum crudi casei frustum, vel
quatuor ova : pro Generali ova quinque, et caseus nunquam nisi coctus. Sed si quid est
Generale, a novissimo incipit administrari, et ad hoc scilla sicut ad olera pulsatur.
Pitancia vero a Priore, et de hac hebdomadarii coquinæ nihil omnino se ex debito
intromittunt, sed Cellerarius, quibus ad hoc innuerit, cum his eam administrant ;
quidquid est Generale, hoc apportant, et nisi pisces sint, quos Cellerarius ipse
singulis eis suggerentibus apponit : si est alius Generalis, adhuc unus eorum scillam
sonat, scutellas colligit eas solas, in quibus fabæ oleraque sunt administrata,
etc. Bernardus Mon. in Consuet. Cluniac. MSS. cap. 48 : Omne Generale a
novissimo incipit administrari, sicut olera : pietentia vero, a primo. Liber
Usuum Cisterciensis Ordinis cap. 84 : De melle autem nunquam et nusquam fiat
Generale. Matth. Paris. ann. 1251 : Promisit enim Conventui inter alia,
quod Generale suum et pitancias, quas primus omnium ad Cameras suas attraxerat, omnino
remitteret, etc. Cotidianum fratrum Generale,in Chartis Sugerii Abbatis S. Dionysii apud Doubletum pag. 861. et 871. Tabular. Celsiniacense :
Ita duntaxat ut
Cellerarius Celsinianensis eam (appendariam) semper ad Generalia fratrum
facienda habeat. Testamentum ejusdem Sugerii : Frater etiam Cellarius
Generale suum more solito proponat. Charta ann. 1301. Abbatis et Conventus S.
Maglorii Parisiens. in Tabulario ejusdem Monasterii fol. 115 : Latori præsentium
donavimus et donamus panem, potum, cibum, victum et vestitum, tanquam quidam percipit,
et percipere consuevit,... et eidem ex gratia concedentes, quod dictus burgensis
præbendam seu Generale integrum singulis diebus percipiat, tanquam Monachus præfatæ
Ecclesiæ, et comedere valeat in refectorio, etc.
Pro procuratione sua habebit tres panes albos, duas justas vini, cenam,
potagium et Generale, quale Conventus habebit, et etiam pitanciam, si pitancia fuerit
in Conventu. Occurrit passim apud Guidonem in Disciplina Farfensi, in Statutis
Gerardi Abb. S. Theodorici ann. 1233. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 974. in Chartul.
B. M. de Argentolio fol. 57. in Charta ann. 1366. S. Crucis de Talmundo,
etc.Stabilivit et jussit, ut molina, quæ in stagno Tolon construxit, vel
construxerit, Pisces ex stagno in Generali fratrum deveniant.
Præterea ut omni mense ex jam dicta villa fratres
Generalem de omni re Refectionem habeant, decernimus atque sancimus, ita tamen ut hæ
refectiones non diebus festis, neque loco aliarum refectionum, quas fratres ex aliis
rebus habere debent, tribuantur. In his ergo Generalibus Refectionibus generalis pro
nobis fiat commemoratio, neque hæc generalis oratio specialem præpediat supplicationem,
quæ pro nobis fieri debetur ex aliis rebus a nobis collatis, etc.Généralet
GénérezGallice dictum. Charta ann. 1263. ex Chartul. 21. Corb. fol. 77. v° :
Pour une provende monial, c'est assavoir deux pains de convent et demy sestier de
vin chaque jour, de tel vin que ly convent boit, et deux sestiers de poix l'an, et ung
denier le jour pour leur Général. Alia ann. 1361. ex Chartul. S. Magl. Paris. :
Tenetur (præpositus) administrare ad horas consuetas Generalia,
Gallice le Génerez.