generales
scriniariinusquam Provinciarum Præfecti fuere : malim igitur legendum
Generales, quomodo exercituum Præfectos ac Duces
Generauxappellamus, tametsi vox hæc pro Præfecto Provinciæ nescio an reperiatur.
Domini Generalesappellantur in Chron. Pet. Azar. ad ann. 1332. apud Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 323.
Item, si negotiis Ecclesiæ in
deliberatione, scriptura erga Regem, Cameram computorum, Parlamentum, Thesaurum,
Generales... legitime fuerit occupatus, bene merito fuerit
excusandus.Oratio sive collecta, Fidelium Deus omnium conditor, etc.
pro Generalibus.
Cum Ecclesia suprascripta Baugiacæ villæ, quam a
S. Lupo datam et ab aliis abstractam de Fratrum Generalitate... habeant,
teneant. Vita S. Gregorii Papæ tom. 2. Martii pag. 134 : At ubi decretum
Generalitatis evadere nequivit. Epist. Horsmidæ Papæ ad Episcop. Hispaniæ tom.
2. Collect. Conc. Hispan. pag. 252 : Documenta quæque de Ecclesiæ scriniis
assumentes ad Concilium vestrum pro Generalitatis instructione direximus, ut ex illis
plenius quæ sunt acta discentes, ab omni vos errantium communione separetis.
Instrum. publicum ex Archivis B. M. de Bono-nuntio Rotomag. : Ita tamen quod
Generalitas specialitati non deroget nec e contra. Anastasius in Vita Sergii
PP. : Egressus vero idem beatissimus Pontifex foris basilicam domini Theodori Papæ
apertis januis in sedem quæ vulgo appellatur sub Apostolis, Generalitatem militiæ et
populi qui pro eo occurrebant honorifice suscepit. Occurrit apud
Martianum Capellam et Symmachum.En générauté, pro
En général, in universum, generatim, in Charta ann. 1270. ex Tabul. S. Mich. in Eremo.