gestantes
gestant, et Sacerdoti baptizaturo offerunt. S. Augustinus lib. 4. contra Julianum
Recole, quemadmodum in
Ecclesia Christi baptismatis mysteria celebrentur, et invenies quod abrenuncient et
parvuli per ora Gestantium, sicut per ora Gestantium, credunt. Idem Epist. 23 :
Offeruntur quippe parvuli ad percipiendam spiritalem gratiam non tam ab eis,
quorum Gestantur manibus,... quam ab universa societate Sanctorum atque
fidelium. Adde Epist. 105. et Ep. 107. cap. 8. Rabanus lib. 1. de Instit. Cleric.
cap. 26 : Parvulorum qui per ætatem adhuc abrenuntiare diabolo, nec credere in Deum
possunt, per corda et ora Gestantium salus adimpletur. Vide
Tenere.