gestari
Palæstra exercere feci et Gestari , et maxime ante... cibum : Gestari
autem non solum pedibus, sed et cum caballo. Cælius Aurelianus lib. 2. Chron.
cap. 14 : Quo fiet ut priusquam cibum sumpserint ægrotantes, Gestatione sunt
movendi, secunda etiam deambulatione. Passim ibi, et apud cæteros Medicos. Vide
Mercurialem lib. 3. Artis gymnast. cap. 10. 11.