grammae
Discriminavit, id est,
capellos divisit, vel Grammam fecit. Ubi Grammam fecit, i. lineam : est enim
Thyrso molli, cavo atque celso, veluti scripturis notato, quas Græci
Grammas vocant.
Possis ut ignotos calles dinoscere Grammæ,
Quos bene præteriti jam cecinere viri.
Infra :
Leniter ut currat tyronis cymba per altum,
Quæ Grammæ pelagum cœpit arare libens.
Vetus Charta in Chronico Besuensi pag. 599 : Limitis vitæ velocitas cogit
ut memoranda quæque Grammis cartarum imprimantur, etc. Alia Alberici Comitis
Viromandensis ann. 959. apud Hemeræum, sic clauditur : Scripsit has cartulæ Grammas
Benedictus, jussus Humfredi Cancellarii. Rab. Maurus Poëm. 8 :
Grammata sola carent fato, mortemque repellunt.
Sicut per Grammos literarum dedi.