greusia
Greusa. Conventio anni 1251. apud Perardum in Burgundicis :
Quod
si aliquid causæ, controversiæ, litis vel Greusiæ, inter nostras Ecclesias ....
emerserit, per duos bonos de conventibus nostris ... prædictum negotium
terminetur. Chartularium Abbatiæ Accincti pag. 13 : Quædam Greusia orta
fuit inter D. Acex et Giboynum et fratres ejus ; dicebant enim quod non
debebant facere Monachi molendinum a loco illo, qui dicitur Molendinum Arme usque
Taysona, quia tale erat pactum inter eos et Monachos : de hac autem Greusia coram
fidelibus hominibus concordati sunt.Creuse, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1478. ex Reg. 206. Chartoph. reg. ch. 393 :
Le seigneur
de Valorges dist au suppliant qu'il fust le bienvenu, sauf sa Greuse ou
plaincte.Giraudus Miles de Ternay et
Haymo frater ejus dederunt Deo et sanctæ Mariæ Accincti dimidias rupturas de Tostet et
Greusiam de campo Humberti de Louetenges. Forte legendum Graviavel
Grava.