grida
Crida, Proclamatio per præconem. Chron. Estense apud Murator. tom. 15. col. 377 :
Illi de exercitu existentes in burgo ad nihilum attendebant, nisi ad
faciendum Gridas fieri et præcepta strictissima, quod omnes dicti exercitus de burgo
recederent et redirent ad custodiam campi.Item habet Dom. ibidem bannum vini... tabernagium et Gridagium, quæ valent ad
firmam per annum, ut nunc quatuor libras. Vide Cridagium.Gridata fuit pax inter
prædictos de Suardis et eorum sequaces ex parte una, et pædictos de Rivola et de Bongis
et eorum sequaces ex altera. Vide Grida.