griffones
Cepit castellum inter Calabriam et Messanam, quod Monasterium Griffonum
appellatur, ubi Gryfones insultum facientes in Hugonem Brunum Comitem Marchiæ, a Rege
Richardo repulsi sunt. Rogerus Hovedenus pag. 708 : Venit ad villam
bonam, in qua nobilis Abbatia Griffonum est. Adde Bromptonum pag. 1189. Castelli
de Mategrifonin Peloponeso alicubi meminimus in Hist. Gallo-Byzant. constructi a nostris ad
matandosseu vexandos Græcos.
Griffons, Villharduino n. 95. 128. 204. et in Chronico Flandr. cap. 11. Philippus
Mouskes:
A tout lor Griffons et lor Turs,
S'iroient par la mer as murs.
Vide Gloss. ad eumdem Villharduinum.Ricardus
rex Angliæ firmavit sibi castellum forte in supercilio montis ardui, extra mures
civitatis Messanæ, quod Mate-Griffun vocaverunt. Griffones vero, ante adventum regis
Angliæ, erant potentiores omnibus, qui erant in terra Siciliæ ; et odio habebant omnes
homines ultramontanos ; adeo quod minimo habebant illos interficere. Et pag.
646. ad ann. 1191 : Cum autem rex Angliæ et sui armati essent,... impetum fecerunt
unanimiter in imperatorem (Cypri) et Griffones suos, etc. Guill.
Tyrii contin. Hist. Belli sacr. apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 637 : Il
avint que li Grifon s'assemblerent et pristrent conseil d'assaillir et d'occir les
Latins, qui estoient avec les Templiers, etc.